BCCCAP00000000000000000000761

DE PROVINCIARUM VICISSITUDINIBUS (1810-1884) 59 sterium, conventum ant dorrrnm superstitem se recipere non possunt, tune recurrant qnam primum ad halle S. Congregatio– nem ad opportunam licentiam et convenientem instructionem obtinendam·» (1). Feliciter tune temporis nihil huiusmodi mali facturo est; res tamen in deterius in dies ruebant; imminens enim periculum moram quidem faciebat, sed non auferebatur. Et revera die 7 iulii an. 1866 lex . suppressionis lata est, religiosi sodales bonis expoliantnr et e.x: claustris publico aerario aggregatis exturban– tur. Supremi moderatores ad Sedem apostolicam confug'iunt, quae instructiones, facultates et privilegia ídonea concessit (2). Nefanda lex neque eodem rigore neque eodem simul tempore exsecutioni ubique mandata est. Quantum usque adhuc scire po– tuimus, anno 1866 abrogantur provinciae Bononiensis, Hydru11- tina, Genuensis, Alexandrina, Pedemontana, Pjcena, Panormi– tana, Messanensis, Syracusana, Umbra et Veneta; anno autem 1867 supprimuntur provinciae Basilicatae et Rhegii Calabriae; anno 1870 eandem sortero subennt provinciae Aprutina, Ba– riensis, Oalaritana, Oosentina et Fodiensis; anno 1871, die 3 fe– bruarii, decretum suppressionis pro provincia Romana latum est, sed non nisi die 19 iunii anni 1873 exsecutioni mandatur (3). · Exinde dici potest vitam caenobiticam et disciplinam religio– sam statim in tota ferme Italia penitus fuisse imminutam, seu potius infirmatam et exstinctam. Superiores Ordinis generales omnibus viribus contendebant ut quam citius fieri posset con– ventos recuperarentur et ad eos fratres reverterentur. Paulatim vero ipsa publica auctoritas mitius legem interpretabatur. Ex ratione regiminis Aegidii a Cortona (4) colligitur quod anuo 1884 maior pa;rs coenobiorum recuperata fuerat in provinciis Romae, Tusciae, Genuae, Umbriae, Pioeni, Venetiarum, Bononiae, S. Oa– roli. in Longobardia, Pedemontii, Lombaroiae (Parmae), Lucae; e contmrio pauca ornnino in provinciis Alexandriae, Syracusarum, Bn,silicatae, Oosentinae, Aprutii, RI.Jegii Oalabriae, Messanae, Hydmntina-Lecce, Calaritauae, Pauormitanae; tiandem niflliM (1) Cf. BO, t. X, p. 404. (2) Cf. instructiones (28 iun. 1866), in BC, t. X. p. 518-520; deolarationeB (18 npr. 1867), ibid., p. 537; priv-ilegia et facultateB (14 febr. 1867), ibid,, p. 532 ~q. (3) Cf. Statistióa provinoiarum edita in AOC, 1884-85, t. I, passim. (4) Cf. Relazione intorno al governo del P. Egidio da Cortona, p. 68, Milano, 1884.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz