BCCCAP00000000000000000000761

ó6 ~ECTIO 1: DE INTERNA 4TQUE EXTERNA EVOLUTIONE sus est. Non deerunt tamen notitiae, qua.e statum et prog,ressum provinciarum exhibebunt. l. - Italia. 47. Restauratio provinciarum (1810-1847). - 48. Tempore motus sic dicti « Risorgimento >. - 49. BupprBssio an. 1866 peracta. 47. - Exceptis provinciis Siciliae et Sardiniae, uti diximus (1), reliquae omnes monasticae Italiae provinciae iniquo decreto Na– poleonis obtemperare cogebantur, religiosis sodalibus hac illac errabundis et dispersis. Paulo post reditum Pii VII ad Urbem opus restaurationis Ordinum religiosorum inchoatur. Die 22 augusti an. 1814 Oon– gregatio pro ·reformatione Regularium constituta normas tradi– dit, quas observare tenebantur ii omnes qui ad claustra pro– perabant (2) ; itemque S. Oongregatio Episc. et Regul. praecipit (9 sept. 1814) ut conventos in Statu ecclesiastico siti respectivis Ordinariis restituerentur (3). Sedes apostolica moram hoc in ne– gotio non admit~ebat atque die 28 novembris eiusdem anni 1814 declaravit omnes religiosos obstrictos esse ad suos conventus reverti, idque in Statu pontificio intra mensem decembrem facere teneri, vel saltem proprios superiores adire ab iisqne destina– tionem obtinere; si secus fecissent, nti apostatae considerandi erant (4). Renuentibus adhuc aliquibus ad claustra revertí, vica– rius generalis Marianus ab Alatri S. Congregationem adivit, sciscitans utrum eisdem hoc liberum esset necne. Atque die 1 inlii an. 1816 Congregatio pro reformatione constituta iterum respondit: « Quod nulli religiosorum professorum, quando con– ventus eorumdem Ordinum recuperati fuerint, liberum esset sub quocumque praetextu remanere in saeculo, nisi obtinuissent ad bunc :finem speciale apostolicum indultum » (5). His monitis freti, superiores Ordinis susceptum restaurationis opus alacriter et indefesse prosecuti sunt. Pedeten tim commis– sarios generales in provinciis ipsi constituunt specialibus iuribus (1) Vide supi·a, p. 21. (2) Cf. BC, t. IX, p. 317. (3) Cf. BC, t. IX, p. 319. (4) Cf. ibid. 1 p. 322. (5) Cf. ibíd., p. 327.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz