BCCCAP00000000000000000000761

52 SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTION'E Anxietates in dies augebantur. An. 186:1 a gubernio Rt1ssiae supprimuntúr Ordines :religiosi in Polonia; anno 1865 idem scelus patratur in Italia ; an. 1870 idem periculüm minitatur Gallfa et paulo post etiam Germania. Ilitrepidus Nicolaus a S. Joanne in Ma.rignano nullum non movit lapidem ut conse– quentia et lugenda mala vitaret; facultates speciales pro fra– tribus dispersis obtinuit a Sede apostolica (1) ; idonea refugia potis'simum pro iuventute ubique quaerens. Praeterea in se– cundo sui regiminis sexennio altera vice provincias ultra mon– tes invisit et an. 1868 ad hispanos usque pervenit, pro quibus satagebat abrogare bullam Inter grav-iores. Forti animo multos exantlavit labores. Paulo antequam Roma ab exercitu Italico caperetur (20 sept. au. 1870), minister generalis timens forsitan ne a regimine Ordinis impediretur, opportminm duxit ad insu– lam Melitensem aufugere, relicto in Urbe procuratore et com– mi:ssario generali Josepho M.a Salemi cum tribus generalibus definitoribus (2). Quod quidem iter aliqui ut signum debilitatis et tirnoris interpretati sunt, quamvis approbatione et benedi– ctione Summi Pontificis ipse esset mu'nitus, qui die 1 ianuarii an . 1871 eidem concedebat ut ibidem maneret « donec ea quae te detinent impedimenta auferantur » (3). Placet regimen huius praeclari praesulis illustrare verbis qui– bus ipse mense aprili an. 1872 electionem sui successoris nun– tiahat; exhibet enim conspectum totius Ordinis. En eius verba: « Non obstan ti bus ingentibus exant.Jatis laboribus, parum, fa– teor, ~oni facere potui ob infaustissimas, lamentabiles circum– stantias, guas vos omnes agnoscitis; parum, pro eo quod agere habuissem in animo ; parum, respectu ad multas gravesque ne– cessitates, quibus providendum fuisset. Nemo ex vobis est qui non ·sentiat, quod Ordo, etiam ante funestam catástrophem, quae ipsum maiori ex parte subvertit, plures postulabat salutares uti– lesque dispositiones, quibus totis viribns meis attendissem, nisi Dens ob investigabilia indicia eius, et dicamus etiam propter peccata nostra, rebus politicis omnem mihi claudere viam et pene (1) Cf. BC, t . X, p. 532 sq., 611. - (2) Cf. EDUARDUS ALENCONIENBIB, 0.F.M.CAP,, Oolleg-ii S . li'idel·is, , , con– ~pectuB historic1is, p. 91, Romae, 1926. (3) Cf. MAURO DA PH:RUGIA, Elogio f1mebre, p. 26; L' Eoo di S. Francesco, 1877, t . V, p . 148-150, 401-403.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz