BCCCAP00000000000000000000761

50 SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE tulares qui in Urbem convenerant, die 13 maii anni 1853, mi– nistrum generalem-elegerunt extra gremium capituli, videlicet Salvatorem ab Ozieri (1795-1863), alumnum provinciae Turrita– nae (Sassari), virum sane plurima aestimatione dignum, quippe qui iu multis muneribus prudentia et sollertia excelluerat, nam– que iam ab auno 1831 a secretis fuerat totius Ordinis ; deinde consultor S. Congregationis de Prop. Fide; an. 1838 definitor generalis ; an. J 848 rector collegii missionum a S. Fidele de Urbe; postmodum autem consultor S. Inquisitionis Romanae. In spiritu lenitatis fratres moderatus est ; paucas tamen pro– vincias ob tempora iniqua perlustrare potuit; Ordinis progres– surn et studiorum incrementa fovit; necnon litteris circularibus, die 12 octobris an. 1853 datis, observantiam regularem enixe commendavit. Eo Ordinem regente, an. 1858 procura missionum separatur a procura Ordinis generali. Imo nova imminente su– periorum electione, obtinuit ne in munere confirmaretur; atta– men in consistorio diei 25 septembris anni 1862 nominatur ar– chiepiscopus Carthaginiensis et visitato1· apostolicus mittitur in Indifts orientales ditionis Lusitaniae (1). Ab anno 1849, quo Firminus ab Alcaraz ad sedem episco– palem Conchensem (Cuenca) evehebatur, sodales provinciarum Hispaniae vitam ducunt extra claustra absque moderamine com– missarii apostolici et Ordinariis locorum subsunt (2). 44. - Cum S. Congregatio Episcoporum et Regularium con– spexisset ob adversa temporum adiuncta capitulnm generale congregari non posse, die 1 febrnarii an. ]859 moderatoribus provinciarum iniunxit ut nnusquisque eorum « in folio secreto et obsignato , illos religiosos significaret, quos dignos et ido– neos repntaret ad munera rninistri, procuratoris et definitorum generalium absolvenda (3). Veteres superiores munus quidem explebant die 13 maii illius anni; sed quia examen suffragio– rum nondnm perfectum erat, die 7 eiusdem mensis eorum man– datum prorogatur. Demum die 28 maii emanatur d~cretum, quo Nicolaus a S. Joanne in l\farignano (1808-1877) ad duodecim (1) Cf. BC, t. X, p. 285, 295 sq ., 366 ; FELICE DA MARETO, op. cit., p. 276. sq (2) Cf. MELCHOR DE POBLADURA, Los Frailes Menores Capuchinos en Castilla, }}. 230 ; BC, t. X, p. 242, 370. (3) Cf. BC, t. X, p. 371.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz