BCCCAP00000000000000000000761
48 SECTIO I: DE INTERNA A.TQUE EXTERNA EVOLUTIONE sine acceptione personarum unum sicut alternm audiemus, af– flictos consolabimur, ciemus tímidos, mendos<;>s corrigemus, om– niaque praestabimus, ut onrnium subveniamus indigentiis » (1). Ast ob irruentes temporum difficultates tum intra tum extra Italiam, sui voti compos fieri et lrnic muneri fratres invisendi ·satisfacere ferme impeditus est (2); nihilominus totis viribus et quibns potuit subsidiis, maxime vero epistolis etiam publice -editis, bonum Ordinis promovit. Die 18 martii an. 1849 preces supplicationesque indixit pro felicissimo exitu imminentis decla– ration is dogmaticae de immaculata Virginis conceptione, agno– scens i u tanto Mariae triumpho et praeconio opportunum atque efficax remedinm contra aetatis mala et errores : « Grandis sup– peradditur nuuc urgens necessitas orandi etiam pro navicula con– .gregationis nostrae, non leviter iactatae variis in locis flucti– bus mundanis, et quod maxime dolendum, forsitan opera dome– .sticorum eius, potins quam ·extraneorum. Utique, :filioli mei, -et ignoscite pro data occasione paterna lamenta. Sic est, illa eadem navícula, quae hucusque innatans super mundanas vicis– ·situdines, virtute diligentis observantiae legum nostrarum inte– .grn semper se custodivit, ceu sectatricem Ohristi et seraphici Patris intenta ad maiorem Dei gloriam, salutem animarum at– que propriam sanctificationem, proindeque venerata a populis, diversisque dominationibus, vel monarchicis vel aristocraticis, democraticis etiam et heterodoxis, hoc tempore celebrati pro– ,gressus atque libertatis, coacta fuit compescere in sinu suo non– nullos ingratos, qui loco proficiendi de die in diem, prout índo– les nostrae perfectionis exigit, manus suas tenderunt contra -eam >> (3). Sub finem eiusdem anni 1849 minister g·eneralis Urbem reli– ,quit, quum ab eadem discessisset Pius IX. Deinde promulga– vit (2 maii an. 1851) normas a Sede apostolica traditas pro re– formatione Regularium, et hanc nactus occasionem ignitis ver– bis vehementique sermone monita salutaria proponit (4). Iterum (1) Cf. BC, t. X, 181. (2) Of. BC, t. X, p . 221; JOANNES M . A RATISBONA, Catalogus scriptorum Ord. Min. S. Francisci Oapuooinorunl 1 p. 39, Romae, 1852. (3) Cf. DC, t. X, p. 221. Ipse tamen minister generalis nos oertlores faoit -,quod hi « disooli » et « ingrati » erant pauoi, ab iisque tamen visitatio generalis ,impedita esset. (4) Cf. BC, t. X, p. 243-246.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz