BCCCAP00000000000000000000761

44 SECTIO l: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE 39. - !taque anno 1836 ad norman legum novi superiores generales erant eligendi ; sed quia turbida illa tempora comitia celebrari haud permittebant, Gregorius XVI die 29 martii ad nutum et arbitrium Sedis apostolicae mandatum superiorum prorogavit. Verumtamen quum biennium iam esset elapsum et nulla adhuc spes affulgeret fore ut capitulum convocari et haberi posset, ídem Pontifex haec statuebat suis litteris In su– blirni (16 martii 1838): "Ne Ordo ipse tam longe lateque dif– fusus legitimo suo regimine careat, ac simul rationem habendam esse existimavimus eorum fratrum praesertim quLcalamitosissimis hisce temporibus ad Hispaniae pertinent coenobia »; ideoque· Eugenium a Rumilly ministrum generalem cum sex de:finito– ribus ad sexenium constituit totius Ordinis, « excepta península Hispaniae pro qua, quemadmodum misera illius regfonis con– ditio postulat, commissarium apostolicum certis facultatibus. praeditum ad huius apostolicae Sedis nutum deputabimus » (1). Et revera decreto diei 30 martü eiusdem anni Firmino ab Al-· caraz hoc .munus committit « eique tribuit facultates omnes,. quibus antea vicarii generales fruebantur, facta insuper pote– state patres provinciales et definitores provinciales citra cele– brationem capitulorum deputandi > ; quo munere usque ad an– num 1849 ipsemet Firminus perfunctus est (2). Minister generafü, Eugenius a Rumilly iam die 22 martii an 1838 litteras circulares universis sibi subditis fratribus mittebat.. Exinde vero sollicite munus suum gessit in eoque splenduit tum prudentia in tractandis negotiis, tum caritas in moderandis sodalibus, tum fortitudo in tollendis abusibus et in roboranda regularis disciplinae observantia; provincias regni Neapolis et . Sardiniae peragravit; statuta domestica promulgavit atque mis– •siones ínter in:fideles fovit (3). 40. - Vita functo Eugenio a Rumilly die 28 martii an. 1843,. antequam munus sexennale absolveret, eius vices suscepit pri– mus definitor et procurator generalis Aloisius a Bagnaia, alum- (1) Ct. BC, t. X, p. 61 ijq. (2) Cf. BC, t. X, P· 64 eq. ; MELCHOR DE POBLADORA, LOB l!'railes Menoi·es· CapuchinoB e1i Castilla, p. 217 sq. (3) Cf. BC, t. X, p: 61, nota; FELICE DA MARETO, op. cit., p. 266 sq. ; EUGENE DE BELLEVAUX, O.F.M.CAP., Néc,·ologe et am1ales biog1·aphiqueB des FF. Min. Ca-– tmci11s de la p1·ovi11ce de Savoie, p. 292-299, Chambéry, 1902.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz