BCCCAP00000000000000000000761

40 SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE vinciae Castellae et concionatorem regis, deputavit ministrum· generalem ad proximum sexennium, nihil prorsus addens de de– finitoribus generalib11s. Neoelectus peractam nominationem nun– tiabat die 14 aprilis Mariano ab Alatri; qui die 15 mensis maii ob susceptum munus illi congratulabatur, eum adprecans ut si quid ceteris provinciis aut fratribus extra Hispaniam degentibus. communicare velit, non dedignetur idipsum prius vicario generali significare Iegitimam iurisdictionem habenti, « sicque .fiat ut com– muni nostra mentium sermonumque coniunctione m:ium perse– veret ovile, licet vigore praelaudatae bullae duplex sit pa– stor» (1). Insuper necesse erat definitorium generale constituere ad norman bullae Inter graviores, eo vel magis quod oh irruentes, difficultates ab anno 1806 re amplius non exsistebat. Igítur vi– carius generalis Marianas ab Ala.tri una cum Aloisio a Oalta– nissetta (qui interim procurator generalis assumptns fuerat) ex mandato card. Protectoris, cuius prudentiae et consilio negotium ex integro commissum erat, ad electioneín quatuor definitorum .devenerunt, quae die 30 maii provinciis nuntiatur. Hac occa– sione electi fuere: Aloisius a Oaltanissetta, pro subditis regis utriusque Siciliae ; Petrus a Camerino, pro sodalibus Status . ecclesiastici ; Erasmus a S. Gallo, pro natione Germanica ; Bene– dictus a Ohieri, pro subditis regís Sardiniae. Subditi Hispani ali– guas difficultates huic electioni obiiciunt; sed card. Protector,. < mature perpensa re cum Sanctissimo Domino Nostro », decla– ravit procuratorem generalero ex sui institutione unum ex toto· Ordine pro universis negotiis Ordinis assumi et apud Sedem apostolicam residere, pariterque commissarium generalem non amplius habere locum, quandoquidem, rebus sic stantibus, mi– nister vel vicarias generalis de Italiae fi.nibus egredi non po– terat. Marianas ab Alatri ( diffi.cillimis illis temporibus (1806-1821)– pro decore, conservatione et reintegratione Ordinis totis viribus– et intrepido animo laboravit et quidem octo annos in munere· procuratoris generalis et alios septem annos iu munere vicarii generalis >, donec die 17 septembris anni 1821 subitanea morte 'rusculi corripitur. Hinc Erasmus a S. Gallo (t 1827) Ordinis- (1) Textns brevis apostolioi Quamvi8 iuxta Btatuta adservatnr Romas in Arch•. E111bajada de EBpaíla, · Leg. 745. Cetera documenta reperinntur Romae in Aroh. generali Ordinis, sign. Hispania.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz