BCCCAP00000000000000000000761
654 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA cupatum (1); sed post bellum europeuum (1914-1918) summum insularum domininm obtinuit Japonia; idcirco missionariis ger– manicis an. 1919 discedentibus, spiritualis cura vicariatus Socie-· tatis J esu sodalibus commissa est. 604. - Foedere Parisiis die 10 an. 1898 facto insulam Guam nuncupata Foederatarum A.mericae Oivitatum ditioni adiecta fuerat, quare opportuhum visum est eam quoque a praefectura apostolica Marianarum insularum seinngere, et reapse Pius X die 1 mart. an. 1911 illam vicariatum apostolicum constituit et apostolici in Australia delegati iurisdictioni subiecit (2); operarii autem evangelici arcessuntur ex provincia Oatalauniae, sed iam an. 1914 eos sufficiunt alumni provinciae Navarrae-Oantabriae– A.ragoniae. 605. -Necessitatibnsconsulens missionum Oarolinensium, mo– derator provinciae Hispaniae an. 1887 domum aedificare curavit Manilae, quae esset veluti earum missionum nexus cum gubernio hispanico et cum superiore in metropoli degente. Translatis autem ad Germaniam insulis, domus illa cum aliis quae postea constructae sunt, mansit subiecta superiori districtus Nulliiu Ma-· tritensis, cuius erat missionibus t ransmarinis providere (3) ; abro– gato autem hoc districtu an. 1907, missio insularum Philippinci– rum, committitur provinciae Oatalauniae ad normam Statiiti pr<> 1nissionibus moderanda (4); attamen iam an. 1914 curis provin– ciae Navarrae-Oantabriae-A.ragoniae concredita est, quae ad no– stros usque dies illam moderatur. 606. - S. Oongregatio de Prop. Fide die ·u febr. an. 1905, magnam insulam Bor naei separavit a vicariatu apostolico Bata– viae in Indiis hollandicis, in qua praefecturam apostolicam constituit; onus autem ti.dem -catholicam ibi praedicandi susci– piunt religiosi sodales provinciae Hollandiae (5). Porro quum « tantum in religionis catholicae propagatione, Deo auxiliante, obtinuerit incrementum, tamque uberes ad animarum salutem fructus susceperit » in ea ínsula, .Benedictus XV litteris apo- (1) Cf. AOC, 1911, t. XXVII, p. 100. (2) Cf. AOC, 1911, t. XXVII, p. 99. (3) Yidre Bitpra, p. 528. (4) Cf. AOC, 1907, t; XXIII, p. 266 ¡ 1910, t. XXVI, p. 102. (5) Cf. AOC, 1905, t,, XXI, p. 140, 141, 276,280.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz