BCCCAP00000000000000000000761
DE A.POSTOLA.TU INTER INFIDELES • OOEA.NIA. 653 ·603. - Post medium saeculum .XIX, q uum Fr. Capuccini :ad apostolatum etiam in Oceanía accersiti sunt, insulae in decem apostolicos vicariatus erant di visae ; quae autem nostratibus .adiudicantur ad vicariatum Micronesiae pertinebant, tametsi a nemine adhuc evangelii lumine collustratae (1). An. 1885 sum– mnm imperium insularum OarolinensiumHispaniaexercerecoepit, ·et mox publica huius nationis potestas illas religiosis sodalibus Hispanicae provinciae tradidit christiane instituendas (15 mart. 1886), iisdem conlatis exemptionilms et privilegiis ac olim mis– sionariis Americae conferri solitis (2); verumtamen S. Oongre– gatio de Prop. Fide ad di:fficultates vitandas, quae forsitan oriri poterant, suo decreto diei 15 maii eiusdem anni missionem ca– nonice instauravit et peculiares concessit facultates (3). Unus praesul universam moderabatur missionem, quae duas partes ,complectebatur, scilicet Oarolinas insiilas orientales ( cuius urbs -0aput erat Ponapé), et Carolinas occidentales seu Palaos (cuius urbs caput erat Yap). Primi igitur missionarii, praeside Satur– nino ab Artajona, itineris et navigationis expensis a gubernio hispanico solutis, profecti snnt die 1 aprilis et eodem anno in insulis Palaos apud paganos sacrum ministerium statim exercere coeperunt; in Carolinas autem ínsulas orientales uonp.isi inse– quente anno valuerunt penetrare. Porro an. 1899 summum ha– rum insularnm imperium ad Germaniam transiit et paulatim re– ligiosi provinciae Rhenano-Westphalicae hispanos sufficiunt mis– sionarios, ita ut die 7 nov. an. 1904 S. Oongregatio Carolinas insolas orientales in praefecturam apostolicam erexerit iisdem laudatis sodalibus concreditam (4), die 18 dec. anni insequenti~ etiam insnlis Palaos adiectis (5). Insuper die 18 iun. an. 1907 insulae quoque Marianae, seu a Latronibus nuncupatae, quae ab imperio Hispaniae in ditionem Germaniae an. 1899 venerant, ítem efficiuntur praefectnra curis eiusdem provinciae Rhenano– Westphalicae concredita (6). Demum Pius X litteris apostolicis die 1 mart. an. 1911 latís ex his duabus praefecturis unum fecit vicariatum apostolicum Oarolinensem et Marianensem nun- (1) Cf. L. E. LouvEr, Les missions oatholiques au XIX' sitole, p. 381, Lille, 1898, /2) Cf. AOC, 1886, t. II, p. 334-338. (3) Cf. AOC, 1886, t. II, p. 161. (4) Of. AOC, 1904, t. XX, p. 356, 358. (5) Cf. AOO, 1906, t. XXII, p. 35. {6) Cf. AOC, 1907, t. XXIII, p. 236.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz