BCCCAP00000000000000000000761

636 SECTIO VI : DE .ACTIONE .APOSTOLICA inter Sedero apostolicam et Venezuelae gubernium, laudatus Firminus ab Alcaraz onus suscipit veteres missiones restaurandi et quinquaginta circiter sodales religiosos illuc mittit. .At vix pervenerunt, statim publica potestas ea statnta iniqua condidit pro missionibus instaurandis et fovendis, quae proflcuam actio– nem ita impedivere nt alii missionarii vineam dominicam mox relinquere coacti sint, afü vero ingentibus difficultatibus apo– stolatus actionem praeclusam invenirent, a,lii demum inter po– pulos fideles religiosam operositatem exercerent. Equidem an. 1845 statuta nova indicuntur, sed missionarii pacem non sunt consecuti, immo vexationes in dies crescunt et augentur, ita nt amplius perseverari non possent, ideoque an. 1849 omnes abire cognntur, paucis exceptis qui deinceps paraeciis moderati sunt, sicque usque ad exeuntem saeculum campus incultns mansit (1). 578. - :Missionarii e republica Venezuelae exsules alias pe– tunt Americae nationes, et an. 1844 aliqui eorum ad Guatema– lam perveniunt, ibique canonicas domus erigunt, praesertim post– quam an. 1852 et 1856 alii ex Hispania sodales advenere, qui deinceps domum novitiatus et studiorum instaurant (2). Porro sacerdotes in sacrum ministerium sedulo incumbunt, duce Ste– phano ab Adoain, qui ad finitimam rempublicam S. Salvatoris usque penetrat et donrns quoque instaurat (3); neque solum apnd cives baptizatos adlaborant, nam ab an. 1861 reductionem indornm tribus Laoandones nnncupatorum in valle Yalmoix ma– gno cum successn suscipiunt, donec decreto diei 7 iunii an. 1872 orones ex America media vi expelluntur (4). Feliciter autem paulo post pius inclytusque Garcil:li Moreno, reipublicae Aequa– toris praeses, ad excolendam christianam gentem barbarosque ad Ohristi ovile trahendos, Fr. Oapuccinos hispanos accivit, qui ex Gallia laetabnndi pro:ficiscuntur ac fructuosum ministerium (1) Cf. AOC, 1959, t. LV, p. 129-134; BALTASAR DE LODARES, LoB Franoisca• nos Capnchinos en Venezuela, t. III, p. 5 sq.; ÜAYETANO DE ÜAUlWCERA, La Orden Franciscana en Venezuela, Caracas, 1929. 12) Vide supm, p. 73. (3) Cf. GUMERSINDO DE ESTELLA, Historia y empresas apostólicas del siervo de Dios P. Esteban de Adoain, p. 264 sq., Pamplona, 1944. {4) Cf. IGNACIO DE CAMBHILS, C1•onicón de la misi6n de los RR. PP. Capu– chinos en Centro América, Barcelona, 1888; GUl'rrnRSINDO DE EsTELLA, op. cit., p. 387.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz