BCCCAP00000000000000000000761

SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA phus a Barbarolo, qui an. 1779 in praefectura Bahiae suis con– ·Cionibus turpissirouro nigritarum mercatum acerrime carpebat .ac ut abrogaretur postulabat, quam ob causam an. 1794 in exsi– lium roittitur et in patriam redire cogitur (1). C. A. de Rossi, qui apud Nuntium apostolicum L. Caleppi -erat a secretis, an. ]811-181:4 bis verbis roissionariorum Brasi– liae egregia facinora extollebat: « Generatim populi magna aesti– matione eos prosequuntnr suisque in interiores Brasiliae partes perlustrationibus multa adepti sunt merita pro religfone et pa– -tria, nam indos ad fidem ac civilem culturo reducunt, instituen– tes oppida vulgo Atdee nuncupata, curo doroibus et ecclesiis, ubi etiam nunc sacrum exercent ministerium » (2). Quod quidem iudi– cium magni faciendum tune prolatum est, quum iam missiones in extremam fortunam recidebant, neque tune deerant oronino lites et difficultates inter ipsos missionarios. Alius insignis Ohri– sti athleta huius aetatis fuit Josephus M.a Macerata (1779-1845), qui in praefecturam Fluminis Januarii an.1817 pervenit et exinde regionis Mato Grosso appellatae factus est apostolus (3). 566. - Neroinero cordatum civem in Brasilia latebant bene– ficia a missionariis populari ac religioso incolarum ordini de– cursu temporis derivata. !taque regni administrationis absoluto consilio post Petri I abdicationem (1831-1840), Petri II admini– stri de restaurandis missionibus cogitare coeperunt atque, ro– gante Araujo Lima, an. 1840 Sedes apostolica sex missionarios illuc destinavit et an. 1842 tredecim; deinde an. 1844 missi sunt undeviginti; item an. 1846 octo et tandem an. 1847 alii decem -advenere. Paulatim igitur tres veteres praefecturae, Bahiae sci– licet, Pernarobuci et Fluminis Januarii restaurantur et amplifi– cantur, additis an. 1846 quinque aliis vicepraefecturis, scilicet Goyaz, Mato Grosso, Paraná et Minas Geraes (quae a praefecti Fluminis Januarii potestate pendebant), et Sergipe, quam prae– fectus Bahiae administrabat (4). Hic immensus apostolici laboris ager novos in dies expostu– Jabat operarios, qui tamen haud facile obtineri poterant tum ob imminutum in Italia religfosorum numerum tum ob iniustum (1) Cf. U Italia Frano., 1932 1 t. VII, p. 809 1 noto. l. (2) Cf. FIDELlS DE PRIMERIO, op. cit., p. 231 sq. (3) Cf. lDEM 1 op. cit., p. 161> sq. (4) Cf. !DEM, op. cit., p. 247.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz