BCCCAP00000000000000000000761

DE APOSTOLATU INTER INFIDELES • AMERICA 623' nambuci urgebatur expulsio, quae tamen ad exitum perducta, non est, sed t:mtummodo aliquae missionales stationes relinquun– tur. Quamquam igitur lex irrita evaserat, nihilominus missio– num res prosperae non erant, propterea quod missionarii de– stinati occludebantur, utpote qui non semel Ulissiponem appulsi,. iterum in patriam suam redire tenerentur (1). An. 1791 in prae– fectura Fluminis Januarii aderant duo dumtaxat sacerdotes et duo fratres laici ; circa idem tempus in praefectura Bahiae mo– rabantur octo sacerdotes sub potestate archiepiscopi. Praeterea. circa an. 1815 pauci superstites aderant in his praefecturis (2). An. 1822 Brasilia sui iuris efficitur et impe11iale gubernium in regione inchoatur a metropoli seiunctum. Qua ex causa gravio– res exoriuntur molestiae, nam missionarii :fiunt invisi, quia ad exteras nationes pertinent et iamiam in eo erant ut ex finibus· novi imperii procul expellerentur omnes. Praefectus quidem Ba– hiae efficaciter subditorum iura tuetnr; sed praefectura Flumi– nis Januarii an. 1829 abrogatur et insuper decreto diei 25 aug.. an. 1831 missionarii e praefectura Pernambuci eiiciuntur. Hoc temporis spatio missionarii ex variis Italiae provinciis. a S. Oongregatione deputabantur, qui difficultatibus minime re– fragantibus, apostolicum suum exercebant ministerium, mode– rantibus praefectis. !taque alii studiose ac valide auxilio erant tum episcopis tum sacerdotibus curam animarum habentibus di– vinum verbum praedicantes vel sacramenta :fideli populo admi– nistrantes. Alii vero in evangelizandis silvicolis operam impen,. debant assiduam, quos non tantum prima :fidei ac religionis ru– dimenta docebant, sed insuper eos in vicis vel oppidis congre– gabant, ubi civiles mores discerent humanioremque vitam du– cerent; hac ratione in praefectura FÍuminis Januarii oppidum a S. Fidele nuncupatum condiderunt Victorius a Cambiasca (t 1815) et Angelus M. a Lucca (t 1811) ; itemque ínter indos vulgo Corvados appellatos et non procul a S. Fidelis oppido aliud ínter silvicolas Ooroados et Puris oppidum a S. Josepho a Leonessa denominatum condidit Thomas a Oitta di Oastello' (t 1828) (3). Inter eximios istos operarios recensendus est J ose-· (1) Cf, FIDELIS DE PRIMERIO, Oapuohinhos om te1·ras de Santa Oruz, p. 220 sq, (2) Cf. L'Italia Franc., 1932, t. VII, p. 309, nota l. Elenchns missionariorum,, ah an. 1776 naque ad annnm 1807 legitur in AOO, 1906, t. XXII, p. 113-115. (3) Cf. AOC, 1898, t. XIV, p. 208-211.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz