BCCCAP00000000000000000000761
34 SECTIO I : DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE _ tetris his coloribus statum Ordinis describit: « Hisce calamitosis temporibus, aiebat ipse, ubi uti longiore experientia et praxi edocemur, seraphici spiritus fervor in Religione nostra multum intepuit, regularis disciplinae observantia in multis locis langue– scit, in aliis diminuta et in aliquibus quasi totaliter collapsa di– litescit. Non amplius illa sancta simplicitas, humilitas et inno– centia resplendent, quae Religionem nostram Deo et hominibus reddiderunt commendabilem ; sed invalescente ambitionis aestu damnabilis politicae mundanae studium dominatur, quo mentes etiam religiosorum pervertuntur, ínter illos rumores, quis ipso– rum videretur maior, excitantur ad altiora adspirantes, in factio– nes perniciosas abire facit, pacis caritatisque vincula disrumpit et omnia verae observantiae oppositas laxitates deflectunt et in damnabili tepiditate viventes quidquid placet, sibi licitum fa- . ciunt » (1). Ardenti zelo spatio septem annorum idem supremus modera– tor adloboravit, continenter provincias perlustrando et invisendo; anno autem 1782 iterum voto fere unanimi suftragatorum clavum regiminis suscepit, fratribusque suam electionem nuntiat, qui– bus « cum neminem, ait, latere possit in quantis miseriis, an– gustiis et periculis in hisce calamitosis temporibus versemur, quot mala undique terreant et iam circumdent », veluti effica– cissimum remedium ad ea vitanda commendat orationem, < ut matrem Religionem sua venustate destitutam, languentem et morti quasi proximam ad prístinum splendorem et vitam resu– scitemus ». Verum quidem est provincias et fratres perfecte ob– servantes non deesse; sed generatim, eodem ministro generali testante, prístina humilitas et simplicitas derelicta erat ; fratres magis in foro quam in choro contemplabantur; spiritus ambi– tionis serpebat et fratres obedientiam detrectabant per recursus ad tribunalia saecularia; paupertas, sicut prius, non amplius lucebat (2). Ad hanc lugubrem descriptionem recte intelligendam. oblivisci non debet factam esse a superiore qui paternis exhor– tationibus subditos suos ad charismata meliora excitat et pro– movet. 30. - Idem etiam Erhardus a Radkersburg, non aliter ac (1) Aroh. Gener. Ordinis, sign. .Encyclicae. (2) Cf. ibia.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz