BCCCAP00000000000000000000761

520 SE!)TIO VI: DE .ACTIONE .APOSTOLICA prohibet quominus, conventione ínter utramque potestatem ci– vilem et ecclesiasticam inita, haec omnia peragantur. Ut plu– rinrnm erectio :fit decreto S. Oongregationis de Prop. Fide vel S. Oongregationis Orientalis a Summo Ponte:fice rato habito; quando auteni lege conventionis negotium agitur, tune Summi Pontificia vices gerit S. Oongregatio pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis expediendis. !taque aliae missiones subiiciuntur S. Oongreg·ationi de Prop. Fide, aliae S. Oongregationi pro Ec– clesia Orientali, aliae denique, saltem ad tempus, S. Oongrega– tioni pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis expediendis. Omnes ecclesiastici praesules, id ist: episcopi, vicarii aposto– lici, praefecti apostolici et superiores missionis sui iuris, in ter– ritorio m.issionum nomine et auctoritate Summi Ponti:ficis mu– nus sibi commissum exercent potestate ordinaria et vicaria. 462. - Aliquando etiam dioeceses legibus missionariis et sacro Oonsilio reí catholicae propagandae praeposito subiectae sunt. Quod quidem contigit in regionibus « quae, etsi hierarchia inibi constituta sit, adhuc inchoatum aliquid praeseferunt » (can. 252, § 3), v. gr. nativorum clericorum parvum numerum, bono– rum inopiam ad rnunus obeundum, et ita porro. Ad nos quod attinet huiusmodi missionum regimen prima vice in Indiis orien– talibus instauratum est, quum Leo XIII hierarchiam catholicam an. 1886 inibi constituit et erexit. Hodie autem nostratibus com– missae sunt: archidioeceses Agrae et Dheli-Simlae; dioeceses Ajmerensis, Allahabadensis, Lahoriensis, Lucknowiensis, Portús Victoriae, Oretae seu Oandiae; praelatura Nullius de Grajahú.· Excepta Oretae dioecesi, quae S. Oongregationi pro Ecclesia Orientali subest, ceterae omnes S. Congregationi de Prop. Fide subiectae sunt (1). 463. - S. Oongregatio de Prop. Fide iuridicam regiminis missionum formam, quae vicariatus apostolicus nuncupatur, iam saeculo XVII amplexata est, praecipue in ditionibus iuri patro– natus Lusitaniae subiectis, quandoquidem aliter non apte neces– sitatibus fi.delium prospici et consuli poterat, · sedibus vacanti– bus. Itaque necessarium visum est episcopos titulares illuc mit– tere, qui nomine et auctoritate Summi Pontificis ordinariam animarum curam susciperent. Rerum autem usu edocta, perspi- (l) Cf. Conspect'U,S generalis missionum Ordinis F1•. Min. Capuccinorum [an. 1940], in AOC, 1941, t. LVII, p. 74.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz