BCCCAP00000000000000000000761

518 SECTIO VI :, DE ACTIONE APOSTOLICA Min. Oapucoinorum ab an. 1884, in quibus ut in eorundem primo fasciculo legitur, « relationes missionum, scilicet missionum sta– tus, necessitates et spirituales et temporales, missionariorum no– mina, labores et salutares fructus, litterae missionariorum, si expediens videatur, referentur » (1), et reapse hniusmodi com– mentarium, est veluti quaedam aurifodina, ex qua documenta officialia seu publica, rationaria, biographiae, narrationes et ce– tera huius generis eruuntur et describuntur. Praeterea ab an. 1931 Oollectanea Franciscana non solum missionariam bibliogra– phiam secundum certam rationem et normam certis temporibus recenset, sed elucubrationes quoque scienti:ficas edit, quod etiam faciunt commentaria Étitdes Franciscaines, Estndios Francisca– nos, L' Italia Francescana. Alia vero commentaria periodica hoc unicum propo~itum sibi praestituerunt, nimirum de re missio– naria pertractare via et ratione vulgi captui accommodata; quod propositum. ad e:fficiendum et consequendum Bernardus ab Andermatt (12 mart. an. 1904) salutaria praebuit consilia sapientesques norma1::1 (2); prae aliis recensentur hoc loco El .Ap6s– tol . Franciscano (Barcelona, 1908),. Il Massaia (Roma, 1914), Seraphisches Weltapostolat des Hl. Fran%iskiis (München, 1924), Deo Gratias et dein Nos Missionnaires (Paris, 1924), Vene~uela Misionera (Oaracas, 1939). 459. - Dem.um. in memoriam revocanda sunt annua quae– rlam opuscula (.Anuario, .Almanach, Jahresbericht, Strenna) a qui– busdam provincfü1 quotannis edita circa operositatem sodalium in missionibus sibi concreditis explicatam. Haec quidem opuscula indolem iucundam et populari omnium ingenio accommodatam prae se ferunt, sed nullum adest dubium quin historiographi missionum opportune eadem aestimare debeant ad utiles notitias hauriendas (3). (1) AOC, 1884-85, t. I, p. 6. (2) Cf. AOC, 1904, t. XX, p. 107 sq. (3) Tum oommentaria periodioa tnm annnal'ia 1lesoripta inveniuntur in Ephe– merides, annuaria et commenta;•ia periodica a Fr. Min. Capuccinis edita. Descriptio bibliographica, Romae, 1937.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz