BCCCAP00000000000000000000761
26. SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE provinciarum Ordinis Fratrum Minorum Oapuccin01·um. Studium h:isto-. rico-geographicum, in Oollect. Franc., 1936, t. VI, p. 6-26, 192-208 ; - ÜASSIAN voN ÜBERLEUTASOH, O.F.M.CAP,, Die Kapuziner in Osterreich. Zum 350jiihrigen Bestand der Wiener Kapuzinerprovinz (1600-1950), in Oollect. Fmnc., 1960, t. XX, p. 219-333 (1). 20. - Breviter nobis est disserendum de vicissitudinibus geographicis provinciarum in Italia; etenim fere orones usque ad suppressionem napoleonicam immutatae permanserunt, pau– cae vero sunt quae in hac temporis periodo noviter eriguntur. Summus Pontifex Pius VI, ad pacem et quietem provinciae Bononiensis :firmandam vel stabiliendam, vigore brevis apostolici Quod in religiosis (15 iul. 1776) eam in quatuor custodias divisit, quarum alumnis, alternis vicibus delectis, postbac officia et níu– nera ,pro recto fratrum regimine conferri debebant (2) • .E con– trario gubernium borbonicum Neapolis, anno 1783, einsmodi di– visionem in custodias iam exsistentem in provinciis suae ditioni subiectis abolevit (3). Anno 1784, sex coenobia regionis tridentinae a provincia Mantuana, vi decreti caesarei diei 17 septembris an. 1783, seiun– guntur iisque, vivae vocis oraculo Pii VI probante, constituitur provincia Tridentina, sui inris (4). Praeterea religiosi alienigenae coenobii Tiranensis (Valtellinae) sub ditione Venetiarum legibus reipublicae an. 1771 latis expulsi sunt. Porro quia circa id tem– pus fratres in eadem regione Valtellinae commorantes ad diver– sas pertinebant provincias, nimirum Brixiensem, Mediolanensem et Helveticam, haud semel ínter ipsos dissidia et lites exorie– bantur; quam ob causam S. Congregationi Episcopis et Regu– laribus praepositae ipsisque Ordinis superioribus opportunum visum est ex bisce coenobiis, scilicet Sondrio, Morbegno, Chia– venna, Mendrisio, Lugano, Bigorio, Locarno et Faido, custodiam constituere. Attamen propositum exsecutioni non mandatur, sed delegatur Nuntius apostolicus ut quatuor coenobiis helveticis moderandis commissarium generalero praeficeret, uti revera auno (1) Ceterae monographiae, quae unam vel alteram provinoiam respioiunt, ad oaloem paginarnm suis loois a,fferuntur. (2) Cf. BC, t. IX, p. 116-118, 139. (3) Cf. SALYATORE DA YALENZANO, I Oappuccini nelle Puglie, p. 44. (4) Cf. MARCO DA COGNOLA, l Frati Min. Oapp1iocini della provincia di T1·ento, p. 250 sq., Reggio E., 1932.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz