BCCCAP00000000000000000000761
508 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA runt; discrimina fere continua, quae vitam ipsam provinciis Europae minitabantur, impediebant quominus alumni inveniren– tur idonei qui sodalibus in Africa, Asia et America adhuc in apostolico o:fficio perseverantibus opportuna ferrent auxilia. De– mum supremus Ordinis moderator ab anno 1796 absens erat ab Urbe neque in omnes provincias suam exercere poterat auctori– tatem (1). Nibilo tamen secius animadvertendum est quod ab an. 1775 usque ad annum 1805, litteris S. Oongregationis de Prop. Fide, declarati sunt ducenti missionarii plus minus et ad mis– siones destinati, quamvis non omnes ad designatum missionis locum pervenerint (2). 451. - Gregori us XVI actionem missionariam ecclesiae valde fovit et aptius ordinavit sub una Sedis apostolicae auctoritate, iuribus patronatus regii fere ubique abrogatis vel mitigatis (3). Eo igitur regnante (1831-1846) missiones Ordini concreditae revivi– scunt, et quamvis in Europa provinciae monasticae in magno discrimine versarentur, sodales turmatim accurrunt, praesertim ex Italia et ex Hispania, ad novas missiones suscipiendas vel veteres restaurandas; contigit enim ut persecutiones quae coe– nobia in Europa depopnlabant, in missionum beneficium aliqua– tenus verterentur, quippe quod non pauci sodales religiosi ne habitnm exuere cogerentur, ínter infideles populos commigrabant. An. 1841 erigitur in Urbe collegium missionariormn a S. Fidele nuncupatum; restanrantur míssiones in Venezuela (an.· 184~), in Brasilia (an. 1843) ; in proximo Oriente et in India; aliae instaurantur in Bulgaria (an. 1841), Mesopotamia (an. 1842), Tra– pezunte(an.1845), inter populos Galla (an. 1846), in Ohile (an. 1848), in insulis Seychelles (an. 1852). Negotium igitnr melius se habere coeperat, sed ad exitum felicem perduei non potuit tum ob religiosornm sodalium pe– nuriam tum ob reformationem an. 1858 inductam, qua missionarii fere a moderatoribus Ordinis generalibus separabantur, quum totum negotium a Oongregatione de Prop. Fide et speciali mis- (1) Vide supra, p. 17 Aq. (2) Cf. M issiones et missionarii Oi·dinis nosti·i labente saec. XVIII et oriente saec. XIX, in AOC, 1906, t. XXII, p. 23, 58-60, 86-91, 113-116. (3) Cf. J. SCHMIDLIN, Gi·egor XVI. als Missionspapst, in Zeitschrift für Miss., l931, t. XXI, p. 209-228; C. COSTANTINI, Gregario XVI e le missioni, in Miscellanea Hist. Pontificiae, t. XIV, p. 1-28, Roma, 1948,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz