BCCCAP00000000000000000000761

DE MINISTERIO ERG.A. MILITES 503 provinciarum Germaniae assiduam praestabant operam, uti Fran– ciscus Borgia a Bogen (t 1868), qui bis 'insignia meruit obtinere, et Modestus a Rotz (t 1891) ; hic iterum ad pugnam inter Bo– russiam et Galliam pugnatam (1870-1871) arcessitur, in qua alii duo provinciae Rhenano-Westphalicae alumni, scilicet Antonius \Schürmann) a Rorup (t 1887) et Paulus a Wambeln (t 1886) ani– mose se pugnantibus devoverunt, amboque cruce ferrea insigniti suut (1). Denique saeviente magno Europae bello (1914-1918) religiosi subditi germanici suam contulerunt operam; ex sola enim pro– vincia Bavariae novem curiones militum recensentur, e quibus octo specialem laudem publico testimonio eisdem tributam sunt consecuti (2). 444. - Feliciter Helvetiorum gens praesenti aetate ab omni cum exteris nationibus armorum concertatione immunis per– mansit. Sodales igitur huius provinciae monasticae communiter suam praestabant operam legionibus extra patriae fines aliorum iura defendentibus et propugnantibus. Die 8 fanuarii an. 1768 magistratus Solodorensis a ministro Ordinis generali petiit ut in patriam revocaretur Patritius a Solothurn, qui tune temporis in Hispania munere curionis castrensis in legione Helvetica « Buch » nuncupata fungebatur (3). Itero Oapuccini helvetici Lutetiae Pa– risiorum curam spiritualem militum gerebant usque ad diem 2 septembris an. 1792, quando iidem milites interfecti sunt (4). Grassante autem immani per Europam bello (1914-1918), multi ex Austria et ex Hungaria milites captivi detinebantur ínsula vulgo .Assinaria, prope insulam Oorsicam, atque sodales hel– vetici, rogantibus moderatoribus Ordinis generalibus, curam illorum susceperunt sub moderamine Theodori a Ried-Brig (t 1936), qui olim Ordinis secretarius generalis in Urbe exsti– terat (5). 445. - En eorum summa qui tempore belli europaei an. 1914- (1) Cf. PETRUS V0N ÜFFENBURG, Chronik der Rheinisch-Westf0,lischen Kapi,– ziner-Ordensprovinz, in Assisi-Gl&clclein, 1937, t. XIX, p. 31; ANGELIKUS EBERL, Ge– schichte dei· Bayrischen Kapuziner Ordenspmvinz, p. 611-615, Freiburg i. Br., 1902. (2) et lMEHIO DA CASTELLANZA, Gli angeli delle armate, P• 267-268. (3) Cf. Collect. F'ranc., 1942, t. XII, p. 149. (4) Of, OANDlDE OLER0, Le bienheureux Apollinaii·e Morel, capucin mai-tyr, p. 175, Fribourg, 1945. (5) Cf. AOC, 1937, t. LIII, p. 80.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz