BCCCAP00000000000000000000761

24 SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE 17. - Provincia Helvetica turbuletissimis bis temporibus revera eversa non est; attamen ipsa quoque vicissitudines ha– buit haud secundas, praesertim cmn seditiosa Gallorum consilia rempublicam etiam Helvetiorum pervadere tentassent. Etenim an.1793 ob archiepiscopatum Basileae Galliae adiectum, statim duo coenobia Bruntuti et Delemonti clauduntur. Postea vero dum exercitus Gallorum in Helvetiam peuetravit an. 1798, pro– hibetur receptio novitiorum, immo statuitur suppressio religio– sorum Ordinum, quae quidem iniqua lex quamquam feliciter exsecutioui non mandatur, nihilominus usque ad annum 1802 capitula provincialia congregari non permisit. Roe eodem anno 1798 conventus Stantii occupatur a Gallis, qui ex religiosis no– stris fratribus alios occiderunt, alios vulneraverunt, alios secum captivos duxerunt. Ab anno autem 1803 domus novitiatus ape– ritur, ~eu receptio novitiorum iterum permittitur et provincia exinde nova incrementa suscepit (1). 18. - Vita religiosa in Polonia vicissitudines subiit propter mutationes potestatis civilis. Oonstitutio regni solemniter pro– clamatur die 3 maii an. 1792; sed mox insequenti auno regnum dividitur, atque in ditione Russica manserunt octo coenobia. In– super an. 1795 regnum Polonorum eversum est ; quare nova etiam dispersio accidit conventuum et relig'iosorum hoc modo : tria coenobia transeunt ad ditionem Russicam, quae postea una cum aliis ibi iam exsistentibus constituunt provinciam Roxola– niae seu Volhyniensem; quinque alía transierunt ad ditionem Borussiae; tria vero ad ditionem Austriacam. Deinde guber– nium Moscoviae quamlibet communicationem religiosorum cum exteris superioribus prohibuit, idemque fecit gubernium Borus– siae an. 1797 ; ideoque fratres gubernantur vel per commissarios generales vel per regimen custodiale. Item vi decreti imperatoris Austriae an. 1808 conventus Galiciae unicam constituunt pro– vinciam a SS. Adalberto et Joanne Nepomuceno nuncupatam; anuo autem 1810 unica fratrum Poloniae constituta est provin– cia sub invocatione SS. Adalberti et Stanislai. Oeterum etsi an. 1800 iussu imperatoris Pauli I instauratum fuerit virorum collegium seu coetns, qui quaestiones religiosas componerent, tamen Fratres Oapuccini ab eodem imperatore ohtinuerunt fa- (1) Cf. BC, t. X, p. 741; Die schweize1'ische Kapnzinerprovinz, p. 61 sq. D6 Ti– oino cf. injra, p. 26 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz