BCCCAP00000000000000000000761
496 SECTIO VI: DE ACTIONE APOSTOLICA Sub :finem autem saeculi XIX veluti aetas bellorum initur, et saepius sodales nostros invenimus aeie decernentibus religio– sam. opem. ferentes. Quum enim. an. 1894 constitueretur prae– fectura apostolica in Erythraea, exercitus italicus cum Aethiopis bellum gerebat ; idcirco vix provinciae R~manae alumni illuc pervenerunt, statim munus cnrionis militaris suscepere, quorum primus fuit praefectus Michael a Carbonara. Hunc secuti sunt Franciscus a Bassano Sutri (t 1934) et Vincentius a Monteleone, qui orones solamen vivis militibus tulerunt, mortuis vero honores sepulturae cliristianae (1). Paucis transactis annis, ut regionem Li– biae in suam potestatem redigeret, Italia bellum imperio Turcarum indixit (1911-1912), atque Italici nostri sodales a Cruce Rubea nuncupati spiritualem curam copiarum italicarum suscepere, quique ex multis provinciis in aciem et in locum pugnae con– volarunt. Ex his multi multa pert,ulerunt, et ob egregia facinora pnblicum vel laudis vel meriti praemií testimonium receperunt. Hos in.ter memorare liceat Cherubinum ab Alatri, provinciae Romanae alumnum, qui « Coronalis eques » declaratur; Aloisium a Forano, eiusdem provinciae sodalem, numismate argenteo honestatum ; et Eugenium a Castel del Piano, provinciae Tusciae, q:ui numismate aureo a Cruce Rubea Internationali nuncupato insignitur (2). Ceterum cruento Europae bello (1914-1918) per– manente multifarie suam ch1·istianae dilectionis operam in acie, in valetudinariis, in publicis custodiae locis apud exteras gentes; nimirum, curiones legionum, 54; castrenses in valetudinariis curiones, 14.3; ítem in custodiis captivorum, 13. Ex bis autem decem vitam profuderunt, sex sauciati sunt et sex ad exteras nationes captivi ducuntur (3). Nihil igitur mirum si ob tam eximia merita. in spiritualem corporalemque curam militibus exhibitam, suprema directio societatis « Crux Rubea Italica » dictae numismate argenteo cum circulo aureo Ordinem insi– gnivit (4). Denique missis ex Italia in expeditionem militibus (1) Cf. IMERIO DA. ÜASTELLANZA, op. cit., p. 176-180. (2) Cf. IMERIO DA ÜASTELLANZA, op. cit. , p. 181-185. (3) Cf. IMERIO DA OASTELLANZA, op. cit., p. 199-248. Ex notltiis hoo in opere -0ollectis scimas maltos religiosos speciali encomio honestatos esse, scilicet: 51 nnmismate anreo; 16 nnmismate argenteo; 54 insigni belli (Croce di guerra); 22 laadationibas solemnibus; 16 Coronales eqnites (Ca1Jalieri della Corona d'Italía). (4) Cf. AOC, 1919, t. XXXV, p. 228; 1921, t. XXXVII, p. 126.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz