BCCCAP00000000000000000000761

A PERTURBATIONE GALLICA (1790-1810) 23 bu~, in quibus religiosi veiuti captivi custodiebantur, cetera sup– priinuntur et in profanos usus convertuntur. Verum quidem est quod adversos hoc impium potestatis civilis arbitrium, a Pio VII apostoHco brevi Ex qtto anno (12 febr. 1803) reclamatum est; ilihilominus provincia paene ad nihilum ex tune est redacta. In– sequente quidem anno ídem moderator provincialis con:firmatur, ipsique speciales conceduntur facu,ltates pro fratribus extra clau– st,ra commorantibus ; sed an. 1812 eius potestas abrogatur et religiosi omnes episcopis subiiciuntur. Hinc pernicies ·provinciae magno cumulo aucta fuisse videtur (1). Occupata sinistra parte Rheni ab exercitu Napoleonico an.1792 et sequentibus, confusio orta est non modica in provinciis Rhe– nana et Coloniensi, quae coenobia ad utramque :fluminis ripam possidebant. Oum ·mutua utrimque communicatio impedirf?tur, de:finitores cnm ministro provinciali simul convenire non pote– rant ad negotia tractanda et solvenda, aliaque huiusmodi incom– moda o~iebantur. Quara ob causam minister generalis Nicolans a Bustillo, die 14 augusti an. 1798, speciales concessit facultates, .monita insuper addens salutaria si res· postulasset quod fratres c~enobia deserere cogerentur et in domibus privatis habitare tenerentur (2). Profecto · decreto Napoleonis, die 4 iulii an. 1802, omnia coenobia ad ripam sinistram Rheni si~a clausa sunt, qua– propter disparuerunt decera et octo conventos provinciae Oolo– niensis, ceteris vero sexdecim constituta est provincia Westpha– lica, tn qua tamen provincia ab anno 1807 nullus novitius re– cipi poterat et triennio post (1810) ultimum capitulum provin– ciale in ea celebratur. Paulatim unus post alium conventus ar– bitrio civilis potestatis clauduntur; anno 1813 supererant tan,. tummodo septera coenobia, quae tamen decreto die 4 iu1ii an. 1834 singula penitus deleta sunt. Parí modo coenobia provinciae Rhenaniae ad ripam sinistram Rbeni sita clauduntur an. 1802. Ex reliquis vero aliqua consti– tnunt custodiara Badensera, alia custodiara Ascha:ffenburgensem ; alia abrogantur(3). (1) Of. BC, t. IX, p. ?84-287; t. X, p. 738 ; Ohronica Bavarioae Capucoinor1un provincf.ae , p. 88 sq., Angnstae Vind., 1869; ANGELIKUS EBERL, (!eschiohte der Bar,– rischen Kap1¿ziner-Ordensprovinz, p. 364 sq. (2) Cf. BC, t. IX, p. 261. (3) Óf. PETRUS VON ÜFFENBURG, 0.F.1\f.CAP., Chronik de1· Rhefoisch-Westji.i– lieohen Kap¡izinero1·densprovinz, in Aseiei-Gliicklein, 1936, t. XVIII¡ p. 1 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz