BCCCAP00000000000000000000761
22 SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EV0LUTI0NE tur; attamen nostrates permanere potuerunt in provincia Bae– tica et in ínsula Maioricae necnon in aliquibus aliis coenobiis. 15. - Ourrente auno 1792 copiae Galliarum hodiernas Bel– gii regiones depopulatae sunt. Deinde autem edicto decreto die 1 septembris anni 1796 orones Ordines religiosorum in Belgio abrogantur; itaque coenobia et ecclesiae omnium provinciarum clausae sunt; ex Antverpiensi conventu an. 1797 fratres vi expel– luntur. Unus tantum conventus Velpensis in comitatu Raven– stein situs servari potuit; sed anuo 1800 aperitur quoque coeno– bium Burgense. Alibi vero vita regularis exstincta est (1). 16. - Uti iam innuimus, imperator Franciscus I (1792-1835), tametsi iniquas sui praedecessoris J osephi II leges non abole– veri t, mitius illas urgebat; et iam anno 1802 in provincia Au– striaco-Hungarica aliqua coenobia aperiuntur et insequente anno restituitur quoque coenobium.Oenipontanum. Deinde vero, furentibus bellis, provincia Tirolensis an. 1806 potestati Bava– riae subiicitur, et quandoquidem incolae trium conventuum in dioecesi Ouriensi execrandis decretis gubernii Bavarici fortiter restiterunt, mense augusto an. 1808 vi expelluntur et coenobia clauduntnr, qnae tamen, armis Tirolis secundis, insequente anuo restituuntur. Tandem anno 1810 iterum provincia sen regio Ti– rolensis a Gallis et Bavaris capitur, atque in tres partes dividi– tur, nimirum: italicam, illyricam et bavaricam; coenobia autem, quae in parte italica remanebant (Bozen, Eppan, Neumarkt) il– lico supprimuntur (2). Neque magis prospere res gerebantur in Bavaria. Maximilia– nus Josephus IV (1799-1825) ab auno 1800 vota solemnia in suis ditionibus abrogavit, quamlibet stipem rogandi libertatem Ordinibus Mendicantibus interdixit; postea coenobia deprel:Jen– debantur ita ut religiosi sodales continuis potestatis civilis vexa– tionibus essent obnoxii. Die 25 iunii an. 1802 alumnis provin– ciae. Bavaricae conceditur ut extra claustra degant et habitum clericalem in saeculo assumant, rebus in eodem statu permaneu– tibus (3). Servatis siquidem paucis coenobiis sic dictis centrali- (1) Cf. BC, t. X, p. 370 sq. ; Annuarimn provinciae SS. 1'1·initati8 HoUando-Bel– gicae Fr. 11fin. Capuccinonon, Faso. I, p. 27 ; Faso, II, p. 80 sq,, Bruxellis, 1870-71. (2) Cf. AGAPIT HoHENEGGER-PETER BAPT. ZIERLER, Gesohiohte der Ti1-olischen Kap1tziner-Ordenspl'Ovin.z, t. II, p. 219 sq. ; AN0N., Lug1tbris celebratio festi S. P . Francisci anno 1810, in AOC, 1887, t,. III, p. 61 sq. (3) Cf. BC, t. IX, p. 282.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz