BCCCAP00000000000000000000761
476 SECTIO VI : ACTIONE APOSTOLICA moderamine sororum a Misericordia nuncupatarum. Eodem in loco excitavit postea piam quandam consociatiónem ad subve– niendum inopiae miserarum famularum, videlicet Dienstboten– Unterstüt~ungsverein. Praeterea an. 1882 in pago Ried Oonserva– toriwm puerorum ad solamen pauperum illius loci quoque instau– ravit. Denique aliud simile bene:ficent.iae opus in patria civitate· Eppan exstruxit, stipe undequaque collecto (1). 426. - Medio saeculo XIX sodales religiosi provinciae Lug– dunensis insigne misericordiae opus instituerunt pro bis qui lo– quela et auribus capti sunt. Carolus enim a Genua (1808-1859), alac_riter studio et cognitioni vacavit sermonis mimici surdorum natorum, ut eisdem humanum solamen praebere religiosamque instructionem impertire posset. Porro cum conspexisset multos– ex eisdem miseris ab omni fortuna et spe prorsus derelictos,. excogitavit institutum quoddam erigere, ad illos humaniter su– scipiendos et educandos ; qnocirca, aere ad necessarios sumptus– congesto, aedificium erexit in Lyon-Vaise puellis suscipiendis et educandis, idemque postea perficere in utilitatem puerorum spe– rans. Exinde ad sustentationem novi operis totum se devovit atque Parisiis propria mutorum lingua mímica aptas collationes habuit, quae postmodum in lucero editae sunt (2). Carolo mortuo an. 1859, opus suscepit moderandum et perficiendum insignis Caelestinus a Labroque (1824-1888), qui curam miserarurn puel– larum sororibus religiosis a S. J osepho Lugduni nuncupatis con– credidit; postea vero moderamen huius bene:ficae institutionis committitur Irenn,eo a Lugduno (t 1890) et tandem Josepho– item a Lugdnno (1852-1925), qui ad incrementum illius obtinen– dum naviter adlaboravit; sed novis succrescentibus difficultati– bus an. 1898-1899, traditisque a fundatore statutis mut,atis, mo– deratores provinciae Lugdunensis opus tam bene:ficnm ab eins sodalibus conditum et per dimidium saeculum directum, aliis tra– didere moderandum (3). (1) Cf. AOC, 1893, t. IX, p. 158 j AGAPIT H0HENEGGER-PETER BAPT. ZIERLER,. op. cit., t. II, p. 612-1514. (2) Conférences religieuses faites en mimique a l'église de Saint Roch pou1· les· Sourds-Muets de Paris, pendant la retraite pascale de 1856, analysées et traduites en fran9ais par G. Martin, sonrd-mnet, ·Paritl, Impr. de E . Briere [1856 f). (3) Cf. FRANCESC0 M0LFIN0 DA S. L0RJrnzo, l Oappuccini genovesi, t. l, p. 326- 329, Genova., 1912 ; THÉ0TIME DE ST. JusT, Les Capucins de Lyon de la fin de la i·évolution fmn9aise a nos jours, p. 4.5-53, Lyon, 1942.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz