BCCCAP00000000000000000000761

474 SECTIO VI: ACTIONE .APOSTOLICA sodalium nostrorum piis 1nstitutionibus proteguntur, et puel'i parentum cura destituti aluntur et educantur; qnandoque pe– riodicis vel diariis foliis utuntur ad sana rationis et vitae prin– cipia divulganda erroresque repellendos vel refellendos (1). Mul– tis huiusmodi institutionibus hoc loco omissis, quae characterem socialem apostolatus manifestant, aliqua tantummodo specimina in medium proferuntur (2). 425. - Et in primis aliqui eximii doctrinae socialis asserto– res memorandi sunt. Theobaldus Mathew a Thomastown (1790- 1865) bene:fica erga populum operositate ac multiplici caritate excelluit ínter suos Hiberniae cives, quum iidem magnis di:ffi– cultatibus tum politicis tum religiosis tum nummariis seu oeco– nomicis laborarent. Ille igitur totis viribus conatos est pau– peres et miseros rerum inopia pressos adiuvare, eisque omnem •curam corpoream et spiritnalem praebere, praesertim an. 1832, 1847-1848, quo tempore cholera morbus et annonae inopia Hiber– niam cruciabant. Item pro iuventute religiose instituenda et pro-– tegenda egregiam operam exe1·cuit, tum scholas liberas condendo reiigionis tum praecepta in publicis litterarum ludís tradendo. Potissimum autem immortalem consecutus est famam ob assiduam et strenuam industriam contra alchoolismum seu turp·e ebrie– tatis flagitium; prius, ab an. 1838 in Hibernia, Anglia et Scotia, deinde vero in America septentrionali illud vitium insectatus est, ita ut temperantiae apostolus appellari meruerit. Contra hoc qui– -dem vitium, quod lugendarum tum ínter familiares et domesticos tum ettam inter reliquos civium ordines perturbationum causa erat, ipse verbo, opere et scri ptis adlaborare nunquam destitit, consocia– tiones seu prohorum civium coetns cogendo, absolutam abine– briante qnovis potu abstinentiam profitentium et commendan- (1) Snec. XIX ínter austriacos hanc operositatem exerouit Ladisla.us a Dorn– uirn (1830-1876). Cí. AGAPlT HOHE::-.EGGER-PETER BATP. ZIERLER, op. cit., t. II, p. 609 sq. Jncnndus a Vaglio (1866-1915) Bergomi et Mediolani an. 1911 insti– tnit sodalitatem, qnae vulgo Societa Buona Stampa nnnonpatnr. Cf. SPERANDIO DA BERGAMO, P. Giocondo da Vaglio, in .A.nnali F..anc., 1934, t . LXV, p. 49 sq. (2¡ Qan,n Apratinoram regio mensa iannario n n. 1915 terraemotn esset ca– stigata, Ordinis moderatores generales Snmmo Pontifici obtnlenmt aedes Tnsonli ad pneros fugitivos et orphanos in eas snscipiendos, pal'iterqne polliciti sunt so– dnles mittere in solamen afflictornm illins rflgionis. Benedictus XV sonm aogn- 6tnm gratitndinis animnm pandit. Cf. AOC, 1915, t. XXXI, p. 88 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz