BCCCAP00000000000000000000761

464 SECTIO VI : DE ACTIONE .APOSTOLIC.A minavit et hoc officio ab adventu an. 1894 usque ad totam qua– dragesimam an. 1904 perfunctus est, duo coaevorum virorum testimonia satis sit afferre: « Prae ceteris, optatissimum P. Pauli munus, in quod speciali ferebatur aftectu, erat verbi Dei annun– ciandi ministerium ; et eo vel magis quod huic naturali propen– sioni,. praeter mirabilis eloquen tiae vim et eruditionis copiam, maius conferebat robur personae maiestas, eloquium dulce, ge– stuum elegantia et animi alacritas; unde facile coniicere licet, qua aviditate ab omnibus audiretur, et quo animarum lucro et eruditornm admiratione recte tractaverit verbum veritatis » (1). « Omnia in eo ad optime officium peragendnm coniurabant ami ce ; proc~ra statura, corporis habitudo, gestus elegans et ad vi vum exprimens, vox dulcissime resonans, memoria utique minime fallens. Huiusmodi vero dotes parum ad ea. quae ingenium doc– trinamque spectant; novitate enim sermonis, sacra unctione re– ferti, omnium arrimos alliciebat; quos autem sibi eloquio devin– xit, magis magisque captavit suavitate morum, humilitate ... Ptirlonga itinera, ut eum audirent, con:ficiebant populi remotio– res; maxime vero dioeceseon presbyteri, quibus lacrimas 'saepe, sermocinando, eliciebat » (2). 417. - .A.n. 1904, quo Paulus Tei ad Pisauri ecclesiam regen– dam episcopns electus est, officium concionatoris Aulae Ponti– ficiae munus obtigit Pacifico (Carletti) a Seggfano (1856-1914), qui, quum an. 1908 ad supremum Ordinis regimen esset evec– tus, sacras conciones commisit habendas Lucae (Pasetto) a Pa– tavio. Is continenter usqne ad annum 1921 officium obivit, quum ad suggestum accersitur Victorius (Consigliere) a Sestri Ponente (t 1946); huic autem an. 1931 sedis .A.sculanae .A.puliae et Ceri– niolae nominato episcopo, suf:ficitur Vigilius (Della Zuanna) a Valstagna usque ad annum 1941. (1) Cf. AOC, 1916, t. XXXII, p. 103. (2) Cf. XYi!TUS A P1s1s, PP. Oapnccini non tusci praedicatores in Tnscia, in L'Italia Franc., 1936, t. XI, p. 278.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz