BCCCAP00000000000000000000761

DE SACRA PRAEDICATIONE 461 dem episcopalem Bertinoro et Sarsina, quam ad obitum. usque (19 nov. 1829) tenuit (1). Porro Pius VII contra opinionem, uti videtur, card. Protectoris A. Mattei et ipsis Ordinis generali– bus superioribus invitis, ad Aulam Ponti:ficiam accersivit Jose– phum M. (Somigli) a Pescia (1774-1832), concionatorem provin– ciae Tusciae, qui Bononiae confratribus sacras litteras tradide– rat. Oontigit autem ut, expletis concionibus an. 1820, dum lau– datus card. Protector in agone luctaretur, :fidem a vicario Or– dinis generalis stipulatus est ut concionatorem sacri Palatii com– pelleret ad ofücium dimittendum, uti reapse accidit, tametsi re– nuntiationis seu destitutionis causa nos lateat; nam Josephus Maria optime se gesserat in officio obeundo; postea vero con– sultor S. Officii nominatus sacrum ministerium per Italiam pro– secutus est (2). 412. - Eidem igitur ita abdicato, suf:ficitur Ludovicus (Mí. cara.) a Tusculo (1775-1847), « orator summus habitus in tota Italia» (3), quem profecto ment,is amplitudine ac plurima erudi– tione praeditum obstupescentes audiverant multarum in Italia urbium cives. Is conciones in Pontificia Domo pronuntiare coe– pit tempore adventus an. 1820 eai,;que prosecutus est donec mense martio an. 1826 inter purpuratos patres adnumeratur, quamqua,m iam antea ab 8,nno 1824 minister Ordinis generalis fuerat nominatus (4). Nos fugit quisnam tempore adventus an. 1826 concionatus sit; conciones vero quadragesimales an. 1827 habuit Laurentius (Serafini) a Oamerata (1773-1846), pariter pro– vinciae Romanae alumnus, qui post quadragesimam an. 1840 ab officio se abdicavit et episcopus tit. Ooryci renuntiatur (5). Ipsi in munere succedit Aloisius a Bagnaia (1776-1845), alius ex praestantioribus sui aevi oratoribus sacris ; tempore enim quo (1) Cf. DONATO DA s. GIOVA)[NI IN PERSICETO, Biblioteca dei Frati JJtiinori Cappuccini della provincia di Bologna, p. 158 sq., Budrio, 1949. (2) Cf. BC, t. IX, p. 275; GrovANNI DA BAGGIO, [I Gappuccini toscani] sul p·i,lpito apostoUoo, loo. cit., p. 180-186. (3) Cf. AL0ISIUS A F0RAN0, O.F.M.OAP., , Neci·ologium Beraphioum ... almae Urbia provinciae, ad diem 24 maii, Velitris, 1860. (4) Of. BC, t. IX, p. 384; L' Italia Prano., 1936, t. XI, p. 271-272. Edita sunt eiusdem opera: Ragionamenti filoBoJioo-morali, Roma, 1848 et alibi. An. 1860 pro• dibat quarta editio Neapolitana, qnae sex sermones noudum editos oomp1·ehende– bat. Vide infra, p. 668. (5) Cf. MAURO DA LE0NESSA, op. cit., p. 158 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz