BCCCAP00000000000000000000761

460 SECTIO VI: DE ACTIONE APOSTOLICA tni sunt, vel ob infirmam valetudinem se ab officio abdicarunt. 410. - Primis igitur huius periodi annis concionatoris munus. in Aula Pontificia prosecutus est Franciscus a Bergomo, qui an. 1752 illud inceperat; sed quum secunda dominica quadragesimae an. 1773 morbo apopletico correptus esset, sufficitur a Josepho Luvini (1) a Lugano, qui egregie in .officio obenndo se gessit usque ad mensem februarium an. 1784, quo episcopus Pisauri renuntiatus est; eius autem conciones duobus voluminibus com– prehensae postea in lucem prolatae sunt (2). Eodem anno alii pro– vinciae Medio1anensis item sodali munus committitur sacrae elo– quentiae magistro, nimirum Petro a Como (1735-1792), qui an. 1791 ab eo se abdicavit (3); itaque per adventum illo anno con– cionatus est Petrus Antonius a Parma (4); conciones vero quadragesimales insequentis anni habitae sunt a D. Oristiani, O. S. A., iam laudato (5). Tune fl.orebat in provincia Mediolanensi J oannes (Fraschina) a Bosco Luganese (1750-18-36), magna dicendi facultate praeditns, cuius facundiae fama longe lateque divulga– batur, praecipuaeque Italiae urbes ut euro concionantem audi– rent certabant, rex autem Neapolis conílionatorem aulicum ele– gerat; hunc igitur insignem virum advocavit Pius VI ad suam Palatii Apostolici cathedram, eamque ille tenuit ab adventu an. 1793 usque ad quadragesimam an 1804, quo anno titulo archie– piscopi Oorinthi insignitu.r (6). 4] l. - Postmodum constituitur concionator in Aula Ponti– ficia pius ac sollers Fridericus (Bencivenni) a S. Joanne in Per– siceto (1759-1829), qui ab auno 1804 usque ad annun 1817 lau– dabiliter officio suo functus est ; deinde autem quum Summum Pontificem exoraret, ut requies sibi concederetur, obtinuit se- (1) De vertt forma huius nominis, utramne soribendum sit Luvini ve! Luini of. L'Italia Frnnc., 1943, t. XVIII, p. 120 sq.; 1944, t. XIX, p. 114; 1945, t. XX, p. 230. (2) Predi_che scelte ed inedite ... reoitate nell'A1ila Apostolioa, 2 voll., Lugano, i833, Cetera eius opera reoensita snnt ab ILARINO DA MILANO, Biblioteca dei Fr. Min. Oappiwoini di Lombai·dia, p. 214-217, n, 1147-1166, Firenze, 1937. (3) Orazione sacro-política recitata nella sala del senato della serenissinia Repub-· blica di Luaca nel secondo sabato di q,wresi,na ... l'anno 1780, Lnooa, 1780. (4) Cf. FELICE DA MARETO, 1'avole dei capitoli generali, p. 238 . . (5) Cf. MAURO DA LEONESSA, op. cit., p. 146. (6) Ora.zione sam·a in onore del SS. 001-porale che si conserva nella. cattedrale di 01•vfoto, Yiterbo, 1787. Cf. BC, t. IX, p. 375 ; E. PORlnTTI, Mons. Giovanni Fra– ecltina, cappucl!ino, arcivescovo tít. di Corinto, Lugano, 1937.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz