BCCCAP00000000000000000000761
A PERTUBBATIONE GALLICA (1790-1810) 19 defiuitores generales elegit, e quibus tamen tres numquam Ro– mam petierunt. Neoelectus moderator generalis die 8 septem– bris ad universos fratres sibi subditos litteras encyclicas misit, eos vehementer exhortans ad vitae capuccinae regulam et nor– mam accurate servandam. Triennio autem transacto, scilicet die 2 februarii an. 1809, capta iterum Urbe ab exercitu gallo, Mi• chael Angelus, relicto Romae procuratore generali Mariano ab Alatri, in suam Tusciae provinciam secessit non amplius rever– surus; sed die 8 uovembris insequentis anni 1810 Franciscum a Friburgo (1752-1819), qui erat unus e definitoribus generalibus electis, constituit commissarium: generalero cum omnibus facul– tatibus et iuribus pro provinciis Germaniae (1). Idem Pius VII constituerat an. 1804: vicarium generalem pro sodalibus religiosis provinciarum Rispaniae Franciscum a Calanda Aragoniensem, cui ante susceptum munus mortuo sut- , :ficitur die 7 octobris an. 1805 Marianus a Bernardos, provinciae Castellae alumnus, qui confratres hispanos usque ad annum 1818 moderatus est (2). 13. - Sortes provinciarum Ordinis in Italia in deterius ver– tebantur ah anuo 1796, cum exercitus gallus hanc nationem oc• cupare coepit. Die enim 27 decembris illius anni constituitur respublica Oispadana, quae, sibi attributis. ducatu Mediolanensi et, ex parte, dominio Venetiarum, inde ah auno 1797 respublica Cisalpina nuncupatur; mox in tota hac regione- pars coenobio– rnm clauditur atque novitiorum receptio interdicitur. Ad maiora mala vitanda Pius VI, die 17 februarii eiusdem anni 1797, pa• cem Tolentini signavit; qua, ablatis legationibus Ferrariae, Bo– noniae et Romandiolae, ruina et destrueti<;> Status Ponti:ficii pa– ratur. Exercitus enim Gallorum, ementito quodam praetextu, die 15 februarii anni 1798 Urbem capit; deinde iniqua lex edicitur secundum quam ornnes religiosi viri «non nativi » poena exsi– lii. plectuntur, quam ob rem non panca provinciae Romanae coe- (1) Cf. BC, t. IX, p. 273 sq., 314; SIST0 DA PISA, O.F.M.CAP., Storia dei Cappuooini ToBoani, t. II, p. 521, 528, 538, Firenze, 1909; Memoriale dei Dr. Min. Cappuooini della Toscana, p. 76 sq. (2) Cf. BASILIO DE RUBÍ, Ref01·ma de Regulares en Espafiia, p. 131 ; BUENA• VENTURA DE CARROCERA, óp. cit., p. 284 ; MELCH0R DE P0BLADURA, Los Frailee Menoree Capuchinos en CastilZa, p. 173.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz