BCCCAP00000000000000000000761
456 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA illos memoremus qui Parmae, Neapolis, Florentiae et Augustae Taurinorum in aulis hoc ministerium exercuerunt. De .A.deodato '(Turchi) a Parma iam diximus (1). Angelicus (Benincasa) a Sassuolo (t 1815) an. 1779 conciones quadragesi– males in metropolitana ecclesia Neapolis habuit eo cum successu, ut insequenti anuo rex ad suam aulam illum arcessiverit, in qua etiam postea saepe concionatus est (2); post illum idem Ferdi– nandus IV concionatorem aulicum nominavit J oannem (Fra– schina) a Bosco Lugano (t 1837), qui mox Pontificiae Domus sacri concionatoris munere perfuncturus erat (3) ; in eadem augusta aula neapolitana verbum Dei nuntiabat Josephus M. (Somigli) a Pescia (t 1832), qui a magno quoque Etruriae duce advocatur (4). Item Aloisius a Bagnaia (t 1845) mira eloquentia claruit, illumque « concionantem non solum praecipuarum Ita– liae civitatum populi, sed etiam rex utriusque Siciliae, qui con– cionibus eius in aula regia Neapoli habitis cum proceribus re– gni interfuit, tanquam alterum Paulum, vocero Domini in vir– tute et magnificentia resonantem, sunt admirati » (5). Noti sunt omnes sacri oratores qui tempore quadragesimae usque ad annum 187 4 in regia aula Taurinensi concionati sunt (6); ex nostratibus autem unus Oaietanus (Tumminello) a Oastelbnono (1784-1868), qui inter primores sui aevi honestam sedem occupat tum ob doctrinae cognitionem tum ob dotes ora– torias, quibus praeditus erat (7) ; eiusdem conciones poetae ver- non est perfeotns; inter alios deest Petrus a Como (t 1792), qui an. 1780 ibi ooncionatus est, (1) Vide s1tpra, p. 428. (2) O1·azione pe1· la morte di Slla Altezza Reverendissima Mons. Garlo Michele, de' conti d' Attems, p1·i1no al'civescovo di Gorizia (21 febbr. 1774), Gorizia [1774]. Cf. GIUSEPPE DA FERMO, Gli sorittori cappuocini delle Marche, p. 101 sq.; FELICE DA MA.RETO, Tavole dei capitoli generali, p. 236 sq. (3) Cf. BC, t. IX, p. 375. Vide inf1·a, p. 460. (4) Cf. Memoriale dei Fi·. Min, Cappuccini della Toscana, p. 186, Firenze, 1932. Edidit: JJ:logio sac1·0 in lode dell' Immacolata Concezione di f Mai·ia Vei·gine, recitato nella chiesa di S. F'mncesco di Faenza il dl, IX dicembi·e 1823, Faenza, s. a.; Om– zione panegirica pei· il novello B. Angelo d' A.orí, i u Collezione di scelti panegit-ici, p. 207, Bolognn, 1835. (5) Cf, BC, t. X, p. 125, (6) Cf. A. Bosro, I predioatori q1iaresimalisti della Real Casa di Savoia 1 To– rino, 1874. (7) Cf. LORENZO DA ÜASTELBUONO, O.F.M.CAP., Il convento e la chieaa dei PP. Cappuccini di Oastelbzwno, p. 45-52, Palermo, 1936.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz