BCCCAP00000000000000000000761

452 SECTIO VI : DE .ACTIONE .APOSTOLIC.A menta pertractanda commodius et accuratius proponi et evolvi possent (1). Ob peculiaria rerum adiuncta, quibus alumni provinciae Ti– rolensis sacrum verbi Dei ministerium exercebant, olim in hac regione missiones populares non instituebantur, saltem ordina– rie, quia maior concionatorum pars in ecclesiis paroeciaJibus et cathedralibus plerumque concionabatur. Ab anuo autem circiter 1880 missionibus quoque popularibus operam dare coeptum est (2), et Fridolinus (Galehr) a Bartholomaberg aliquas normas circa illas recte instituendas proposuit atque in vulgus edidit (3). 401. - Apud Helveticos etiam instauratur medio saeculo XIX ministerium missionum, praesertim in pagis lingua gallica utentibus. Ibi igitur missionarii rationem adhibent in provincia Sabaudia vigentem (4), ab Hilario a Praroman vulgatam et auc– tam in opusculo Direotoire pour nos mission11 ele 15 jours (5). Etiam ínter incolas linguam germanicam Ioquentes fructuose et crebro peraguntur missiones. Ad illas autem magis tuendas et promovendas peculiares missionariorum :fiunt conventus, ubi si– mul ipsi negotium,perpendunt, difficultates obvenientes diluun– tur et subsidia ítem proponuntur ut omnfa recte procedant; ideoque omnes mutuo consilio rerumque usu pariter iuvantur (6). Innocentius (Hübscher] a Schongau semel et iterum de hoc argumento disseruit; primo quidem promptuarium ad usuro po– puli composuit ut fideles rite sese disponerent ad missionum ce– lebrationem fructmique salutares diligenter colligendos (7) ; deinde autem obligationes, quae missionariis incumbunt, exposuit ali o in opnsculo in tres partes diviso, in quarum prima agit de praepara– tione ascetica et pastorali; in altera explanantur officia, quae (1) Znr Nenbelebung unse,·e,· T'ollcsmissionen, in Theol.-pralct. Quartalschrift (Linz), 1931, t. LXXXIV. p. 509 sq. (2) Cf. AGAPIT HoHENEGGER-PlcTER BAPT. ZrnRLER, Geschichte der Tirolischen Kapnziner-01·densp1·ovinz, t. II, p. 622-628, Innsbrnck, 1915. (3) Fingerzeige zur Abhaltung von Vollcsmissionen, Innsbrnck, 1898. (4) Vide supra, p. 449. (5) Cf. BURKARD MATHIS, O.F.M.CAP., In der rollcsseelsorge de,• Schweiz, in Die Schweize1'ische Kapnzinerproi•inz. Festschrift, p. 217 sq. (6) Cf. lNNOZENZ HüBSCHER, Vollrsmissionen und E:ve1•zitien, in St. Fidelis, 1916- 1917, t. V, p. 163 sq.; ELIAS HEIMGARTNER, Vnsere Vollcsmissionen, in St. FideUs, 1927, t. XIV, p. 41 sq. (7) Die heilige Vollcsniission. Ein Fühl-er durch die Missionstage jü1' das lcatho– ,fosche Vollc, 2 ed., Einsiecleln, 1922.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz