BCCCAP00000000000000000000761
444 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA nus banc sibi normam sequ~ndam praestituerat, nempe: primo– mane, vias ac plateas percurrens, populum .in templum convo– cabat, ad quem confertum tum ante eucharisticmn sacrificium tum postea opportunum habebat sermonem ; mox sacramentales confessiones excipiebat; deinde ad quernque civilis societatis. coetum idonea sacra exercitia praedicabat. Meridie autem uni– versum populum congregatum iterum alloquebatur. Vespere· primo cum ecclesiasticis viris, deinde vero curo opificibus sepa– ratim sermocinabatur; postea instructionem catecheticam cuncto– populo proponebat; tandem, morali concione pronuntiata, encha– risticam benedictionem impertiebat. Magnam noctis partem in excipiendis virorum confessiones insumebat. Sub cuiusque mis– sionis finem crucem solemniter erigebat, quam ipsemet, fidelibus admirantibus et collacrimantibus, suis hnmeris defera.bat, capite spinarum corona circumdatns; bis saltem adbuc concionabatur ac publice sese flag&llis verberabat. Tempore harum missionum summopere orationi erat deditus, nihil de austeritate vitae sui irnstituti remittendo. Nihil igitur mirnm si, eo concionante, po– puli qui turmatim ad illnm audiendum properabant, quampluri– mis gratiis et supernis favoribus sunt recreati, quibus servi Dei sanctimonia commendabatur. Praeterea argumenta, quae in mis– sionibus populo :fideli proponebat, typis etiam vulgabat, eaque sex volnminibus comprebensa quinquies in lucem prodierunt ante illius obitnm {l). In eis, ut plurimum, agit de praeceptis legis explicandis morumque regulii, tradendis; planissimas ac tutis– simas sacrae doctrinae explanationes facit locis tamen sacrae . Scripturae roboratas sanctornmque Patrum testimoniis refertas . atque suavissimo cum aftlatu expositas; quocirca ad veram pie– tatem religionemque commendandam et fovendam valde utiles. existimantur. Pius VI, an 1778, Nicolaum a Lagonegro ad sedem episcopalem Scalae et Ravello evexit; sed humilis ac pius ille vir, . etiam tanta dignitate honestatus, ab exercitando sacrarum mis– sionum ministerio ad mortem usque non destitit. An. 1783 ad ecclesiam Bovini gubernandam transfertnr .ibique cum sanctitatis fama haud communi piissime animam Deo exhalavit die 18 ianuarii an. 1792; itaque suadente eodem Summo Pontefice, sta- (1) Dialogi s1il decalogo e s1,iprecettidella chiesa, 2 vol!., P ndova, 1788; -Opere · aBoetiohe e 1no1·ali, 5 voll., Padova, 1788.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz