BCCCAP00000000000000000000761

438 SECTIO VI : DE ACTIONE A.POSTOLICA qui verus exstitit provinciae pater et restaurator, indefesse in variis Germaniae locis concionabatur, sacras expeditiones quam plurimas atque exercitiorum spiritualium collationes ad utrumque clerum saepissime moderabatur, cumque senectutis et valetudi– nis causa praedicanq.i inuneri satisfacere iam non posset, consulto sacras conciones in usum sacerdotum vulgavit (1). Item Joannes Ohrysostomus (Schulte) ab Herdringen (t 1943) iugiter concio– natoris ministerium explicuit; « eius dicendi ratio propria omnino erat et singulariter nativa... ; vehemens erat in eo dicendi vis, quae semper auditormn animos commovebat et excitabat » (2). Denique memorandas est Ingbertus (Naab) a Dahn (t 1935), qui adolescentulis et iuvenibus instituendis se impendit et superim– pendit scriptis et sermoníbus (3). Tametsi in Hel vetia concionatores nostri in praedicatione verbi divini multum adlaboraverint, si singulas conciones exci– pimus, nullum maioris ponderis opus concionatorium hac aetate typis editum est. Uti evangelii autem praecones digni sunt qui hoc loco recenseantur Donatus a Tafers (t 1771), Josephus a Schwyz (t 1791), Joannes Damascenus a Schwyz (t 1813), Theo – dosius (Florentini) a Münster (t 1856), Verecundus ab Emmen (t 1883), aliique (4). 394. - Hungarica lingua duas orationes panegyricas edidit Isaurusa Bndapest (t 1831), bonae notae concionator et provinciae Austriacae et Hungaricae alunmus (5). Apostolico animarum zelo et sacra eruditione inclaruit quoque Zosimus Linguardensis (a Likvándi), eiusdem provinciae sodalis, cuius supersunt sermo– nes in sex volumina distributi (6). Per totum saeculum XIX ob di:fficillima rerum adiuncta pro– vinciae Poloniae sodales alacriter in vinea dominica adlabora- (1) Ktmze Sonntagspredigten fii1· das ganze katholiBche Kirchennjalw. (Erster Zykliis), 3 ed., Mainz, 1907; - Zweitei· Zyklns, 2 ed., Mainz, 1907; - K1wze Festtagspre– digten für das ganze katholische Kirchenjahr. (E1·ster Zykliis), 3 ed., Maiuz, 1908; - Zweiter Zyklns, 3 ed., Mainz, 1908. Cf. AOO, 1911, t. XXVII, p. 373-374. (2) Of. AOC, 1943, t . LIX, p. 85. (3) Of. MAXIMILIAN NEUMAYR, 0.F.M.OAP., Patei· [ngbe1·t Naab. Seher, Kainpfer, Beter, Müncben, 1947. (1) Cf. LEUT.l!' RID SIGNER, 0 .F .M.OAP., Die Pflege deB Schrifttums in der Schwei ze1· P1·ovinz, in Die Schweize1·iBche Kap1izinerp1·ovinz, Ilw Werden und Wirlcen, p. 358, 361, 369, Einsiedeln, 1928. (5) Of. JOANNES M. A RATISBONA, Oatalogus scriptonwi, p. 29. (6) Cf. IDEM, ibid,, p. 41.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz