BCCCAP00000000000000000000761
434 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA dicatorum provinciae Catalauniae conciones una simul profert (1). Tandem, restauratis Ordinis provinciis, primi qui sacro divini verbi ministerio se dedere, sacras missiones praesertim excolue– runt, duce et magistro Stephano ab Adoain (2). Ambrosius a Valencina (t 1914) eleganter ferventique cum zelo verbum Dei annuntiabat, eiusque praedicationis monumenta exstant aliquae conciones typis vulgatae (3); parit er bonam sacri oratoris laudem promeruit Fidelis ab Alcira (t 1921) ob suas egregias dotes (4). 390. - Accedunt etiam hi qui lingua lusitana usi sunt ad conciones recitandas et publice edendas. Quamvis enim domicilia ordinaria in Lusitania Fratres Minores Oapuccini non habue– rint (5), multi tamen religiosi sodales in Brasilia maxime hone– stam obtinent famam inter sacros concionatores. Apud hos certe eminet Oaelestinus a Pedavoli (hodie Delianova) (1841-1910) in– genii acumine et vi dicendi egregius, qui indefesse et modis omnino acceptis verbum Dei annuntiabat atque acriter ecclesiae adversarios redarguebat, ita ut « malleus haeresis > appellari me– rnerit (6). Anno 1864 ad Brasiliam pervenit, ibique usque ad obitum bona apostolici viri opera operatus est. Ante eius mor– teI!l, auno scilicet 1905, illuc quoque pervenit Marcellinus a Cu– sano (1882-1940), provinciae Longobardiae alumnus, in quo na– turales oratoris et arti:ficis dotes mirifice eluxerunt. « Promptus ingenio menteque versatili praeditus, sociolo_giae et apologeticae· praeprimis gnarus, linguam brasilianam ac si maternam callensr artibus oratoris exornatus, P . Marcellinus ínter sacros oratores principem locum obtinuit; unde frequenter ad maximos conven– tus etiam longinquos vocabatur, ubi sermone et exemplis bonos confirmabat, ad silentium ímprobos impiosque redigebat, artes et errores virorum superstitionibus vel sectis protestanticis, mas- (1) Vide e1¿pra 1 p. 427. (2) Vide Bupra, p. 244. (3) Cf. AOC, 1914, t. XXX, p. 343-344. (4) ConferenoiaB Bobre la V. O, T. de San li'1·ancisoo, 2 voll., Valencia, 1909 ;. versio italica, Madi olani, 1912. (5) Of. MELCHIOR A POBLADURA, B istoria generali8. Pars. II, t. II, p. 360, 390 sq. (6) Oraqdo f,meb,·e que por oooaBido das solemnes exeq11ias do Exni. e Rev. Snr. Bispo de Olinda D. Frei Vital M. Gon,;alves de _0liveira (7. VII. 1882) proferiu . .• , Recife, 1882; - Ora,;áo junebre que por oocasiáo das solenmes exequias de Sua M. el Reí D. Luiz I (16. XII. 1889) pron11ncio1¿ .. •, Reoife, 1889. Cf. AOC, 1910, t . XXVI , p. 303-304,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz