BCCCAP00000000000000000000761

DE SA.ORA PRÁÉDICATIONE 4ái ciae Venetiarum cooptatus est; postmodum sacro praedicationis ministerio totum se dedit, in qno exercendo adeo excelluit ut non immerito artis oratoriae prínceps atque .fidelis populi tri– bunus seu tnrbarum dominator füerit appellatus; Halicas urbes et exteras lustravit; tanta populorum multitudo ad eum audien– dum conveniebat ut non raro in plateis concionari cogeretur; religionis catholicae acer fnit et strenuus assertor, at suae elo– quentiae monumenta scripta non multa reliquit (1). Memorandus est etiam Felix a Porretta (1886-1945), provinciae Tusciae alumnus et minister, cuius eloquio « tantmn nobilitatis inerat, ut etiam cum loqneretur de argumentis captn facilioribus, omnes alliceret et attraheret » (2). 389. - Apud Hispanos duo veluti temporis spatia distinguenda sunt, quorum primum ineunte saeculo XIX clauditur, alterum autem sub finem eiusdem saeculf initur. Profecto turbulenta illa aetas, quae in ter utrumque intercedit, religiosorum sodalium ope– rositati fuit impedimento, tametsi sacri oratores omnino non de– fuerint, qui singulares conciones tum manuscriptas tum typis etiam editas reliquerint. · Medio saeculo XVIII sacra eloquentia in peius dilapsa iace- . bat, atque etiam concionatores capuccini irrepentibus pravae di– cendi consuetudini pensum suum dederunt (3); nihilominus sta– tim addendum est quod eorum aliqui, uti B. Didacus Josephus a Gadilrns et Michael a Santander, ínter praecipuos restauratores et reformatores habendi sunt. Lambertus a Zaragoza (1711-1785), provinciae Aragoniae alumnus, conciones quamplurimas babuit tum ad laudes sanctorum celebrandas tum ad argumenta moralia exponenda et illustranda; qnadraginta circiter quadmgesimalis praedicationis cursus fecit, praesertim in Aragoniae regno. Ora– tiones quae exstant stilum quodammodo fucátum et artificiosum redolent, ut tune temporis generatim mos concionatorum gere– bat (4). Franciscus a Villalpando (1740-1797), sodalis provinciae (1) Cf. AOC, 1940, t. LVI, p. 53; Gro. CRIS0ST0M0 DA CITTADELLA 1 op. cit., p. 232-244. (2) Cf. AOC, 1945 1 t. LXI, p. 76 sq.. (3) Cf. ME;LcHOR DE PoBLADURA, Los Frailes MBno1·es Capuchinos eti Castilla, .p. 189 sq.; AN0N., LoB modelos de Fray Gernndio de Cam1azas, in Boletf.n Ofio. de la pl'Ov. de Navar1·a, 1947, t. II; p. 177-180. (4) 01·aoiones panegyrioas que a· dife1·entes assumptos compuso y predio6 ... 1 t. I, Zaragoza, 1754; t. II, ibid. 1 J 770; - Elogio del Reverendiuimo Fray Pablo do Co,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz