BCCCAP00000000000000000000761

426 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA est hoc loco absolutum concionatorum catalogum praebere, neque singulas orationes sacras iam editas in medium proferre; sed ut rem tantimomenti aliqno saltem modo adnmbremus, e.x qua– libet natione aliquos praestantiores verbi Dei praecones delige– mus inter eos praesertim qui insignem concionum numerum typis vulgarnnt; ita ut quaelibet gens suos agnoscat et perpendat sacrae eloquentiae magistros, simulque ut varia praedicationis · genera clarius innotescant ad emolumentum a nostratibus histo– riae praedicationis ecclesiasticae collatum aliquatenus aestiman– dnm. Enitemur tamen certos summariae narrationis limites mi– nime praetergredi. Insuper missos nunc facimus concionatores qui potissimum sacris missionibus instituendis ad fidelem populum erudiendum clarnerunt, eosque qui tum apud Aulam Ponti:ficiam tum apud aulas regias diversarum gentinm sacri oratoris munere functi sunt; de his enim suo loco agemus. 387. - Antequam vero de singulis concionatoribus dissera– mus, operae pretium erit quasdam sacrarum orationum collec– tiones in rnedium proferre, quae multormn concionatorum simul referunt sermones. Saeculo XVIII in Italia duae huiusmodi series sermonum a nostratibus editae sunt. Primo quidem opus miscellaneum iam editum augetur et emendatum bis vulgatur, in eoque leguntur conciones decem et novem praedicatorum (1). Paulo. post aliud simile opus concionatorium typis traditur, decem continens ora– tiones panegyricas, decem laudationes funebres, decem conciones morales, et decem varios sermones ; mens enim collectoris erat iuvenibus concionatoribus egregia quaedam uniuscuiusque ge– neris exemplaria imitanda proponere (2). Post medium saeculum XIX tum in Germanía tum in Hispa– nia alía huiusmodi opera concionatoria edita sunt. Siquidem (1) Raccolta di diacoi·ai panegirici di vari oratori pi1) celebri de' Minori Cappuc– ci11i. Edi•ione noviBBima orn per la prima volta arricohita della deca J7 eil ill,.strata di molte altrn considerevoli aggümte no1• piu eta,npate, Venezia (Remondini), 1762. ·TitnJo panlo immntato, opas prodiit eodem anuo : Raccolta di panegirici ed orazioni varíe di al– cuni sagri oratoi·i dell' Ordine de' Mino,·i Cappuccini. Seconda edizione ililigenternente sp1irgata dai inolti errori inoorai. nella priina e di pregevoli gi1mte arricchita, Venezia, (G. Zerletti), 1762. (2) Saggio di panegii'ici, orazioni fnnebri ed accademiohe, diaoorai sacro-inorali e prediche di alc1111i celebri orato,·i Cappnccini del presente secolo, Trento, 1777.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz