BCCCAP00000000000000000000761
D.E SACRA PRÁEí>íCÁT!ONEl 419 880. - Ordinationibus generalibns an. 1847 cautum est ut nemini deinceps facultas concionandi concederetur, qui antea per duos anuos studio sacrae eloquentiae non vacasset et pro– fessor iure iurando adseruisset illum alumnum capacem se prae– buisse ad verbum divinum curo fructu annuntian<lum (1). Mi– nister autem generalis Salvator ab Ozieri in statutis pro aliqui– bus provinciis editis studium praeceptorum eloquentiae per an– num saltero per:ficiendum his tantum alumnis exigit, qui idonei– tatem ad concionandnm exbiberent (2). Porro statnta generalia an. 1884 praescribunt ut hoc studium « per integrum annum » • protrahatur, qui tamen non necessario esse debet octavus annus totius curriculi, qnamvis optimum sit si eloquentia post exple– tnm scbolasticum septennium doceatur (3). Pariter constitutiones an. 1909 exigunt spatium unius anni (4); e contrario legislato– res an. 1925 banc rem ita de:finiunt: « Superiores provinciales curent, ut quatenus :fieri possit, neosacerdotes qui studiorum currículum iam absolverint, etiam facultas concionandi obtenta, iuxta vetustam laudab,ilemque Ordinis consuetudinem, in stu– dium sacrae eloquentiae adhuc incumbant per annum, atque ministerio praedicationis initientur sub disciplina patris coneio– natoris specialiter, ad hoc deputati , (5). , Oommentator statutorum an. 1884 normas aliquas explanavit, secundum quas lectores discípulos suos in hac disciplina insti– tuere possunt (6); Bernardt1s autem ab .Andermatt studium elo– quentiae valde commendavit (7), et Venantius a Lisle-en-Rigault fnsiore calamo de ea disseruit (8) . Quandoquidem cursus huius tacultatis in provinciis multi– plicarentur, necesse fuit specialem statuere normam ad profes– sores instituendos; quod reapse facturo est a definitorio gene- ANDRÉS DE PALAZUELo, O.F.M.CAP. Vitalidad se1·áfioa. Segunda serie, p. 229- 288, Madrid, 1981; MÉLOHOR DE POBLADURA, Los Ft·ailes Meno_1·es Capuohinos en Castilla, p. 192-194. (l) Cf, Ordinationes et deoisiones, p. 356, n. 65. (2) Cf. Regolamenti per gli studi dei Cappuccini, p. 18, n. 12, [Bari Y], 1856. (8) Cf. AOC, 1887, t. III, p. 144 sq. (4) Cf. Constitutiones an. 1.909, n. 170. (5) Cf. ConBtitutioneB an, 1925, n, 196. (6) Cf. AOC, 1887, t. III, p. 144-146. (7) Cf. AOC, 1895, t. XI, p. 13. (8) Cf. AOC, 1920, t. XXXVI, p. 74-79.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz