BCCCAP00000000000000000000761

418 SlilCTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLlC.Á Quum minister generalis Amatus a Lamballe ait. 1770 pro– vinciam Aquitaniae perlustraret, Ambrosius a Pau quasdam eidem supremo moderatori a se scriptas porrexit animadversiones circa reformationem inducendam, in quibus de sacra quoque praedi– catione :fit sermo. Utile ille arbitrabatur si septimi anni loco in stu– diorum curriculo, a quo minister generalis sodales provinciae exemerat, quoddam instauraretur seminarium ad praeparandos idoneos concionatores; cui quidem seminario sacerdos praefi– ciendus esset aetate provectus, zelo et caritate ardens necnon in arte concionandi peritus. In hanc autem domum tantummodo admittendi erant alumni bonis moribus commendat.i, qui in stu– diorum officiis adimplendis praestantiores fuissent, quique idonei iudicarentur ad divini verbi ministerium rite obeundum. Magi– stri eisdem facultatibus et priviJegiis ac professores in actu gau– derent atque regulas tradere tenerentur et praecepta ad argu– menta concionum opportune invenienda, apte exponenda et fruc– tuose reéitanda; ítem docere debebant suos discípulos quomodo sacrae Scripturae loci, sancti patres aliique scriptores tum ec– clesiastici tum profani adhibendi essent. Exercitationis causa tempore tyrocinii poterant discipuli sacras orationes pronuntiare. Perlustrata igitur Aquitaniae provincia, Amatus a Lamballe salutaria condidit et promulgavit statuta, quae tamen de hoc, quod exposuimus, negotio et tentamine minime loquuntur (1). In ídem propositum, scilicet idoneos praeparandi praedica– tores et missionarios, excogitatum est aliud seminarium an. 17H5 in provincia utriusque Oastellae excitandum. Eam enim provin– ciam moderante Marco a Reinosa, statutum est ut, absoluto septen– nali studiorum currículo, futuri verbi Dei praecones per tres annos in uno coenobio collocarentur ut in sacrae eloquentiae, sacrae Scripturae et disciplinae ecclesiasticae studia incumbe– rent sub trium professorum moderamine, antequam concionatoris munus susciperent. Hoc seminarium sive studiorum domus pe– culiaribus statatis regebatur, quibus sapientes normae tradeban– tur ad artem concionandi adipiscendam, exclusis vitiis tune tem– poris sacri huius ministerii exercitium inquinantibus (2). (1) Cf. lRÉNÉE n'AuLoN, Histoire des llr. Mine1t1·s Capucins de l'ancienne pro– vinoe d' Á.q1¿ita·ine. P,friode révoliitionnaire, p. 55, Roma, 1906. (2) Ordenaciones y estatutos parn el colegio ele 1nisioneros qne se l,a ele funda1· en esta provincia de Capuchinos de la Encarnacid11 de laa do8 Castillas, Madrid, 1785 ;

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz