BCCCAP00000000000000000000761

406 DE .A.CTIONE SCIENTIFICA dnm est quod aliquae collectiones, v. gr. numismatica et sphrngi– stica, maximi sunt momenti ad historiam explanandam et in– terpretandam (1). Praeter hoc museum, quod maximum sui generis est in toto orbe, bine inde aliae alibi minores operum collectiones in or– dinem digestae asservantur, uti Bononiae, Voltaggio, aliisque in locis (2). 367. - Mos organo nostris in ecclesiis utendi uti abusus semper reprobatus est, adeo ut die 30 iulii an. 1841 concessus non fuerit eiusdem instrumenti usus in quadam ecclesia Sici– liae, etsi iam per centum annos et amplius ibi exstitisset, et quidem, iuxta traditionem, vi specialis indulti apostolici (3). Porro ad medium saeculum XIX desunt normae generales ad usum et studium artis musicae moderandum. In comitiis autem gene– ralibus an. 1847 patres legislatores deplorarunt « cantmn musi– calem, necnon instrumentalem », qui paulatim in quibusdam ec– clesiis introduci coeperat; ideoque prohibuerunt quominus « ge– nus musicarum tam vocalium qua,m instrumentalium » adhibe– retur, exceptis functionibus hebdom.adae maioris, pro quibus permittitur accommodari ad usum ecclesiae universalis; simi– liter quoad litanias lauretanas quae diebus festivis pro benedic– tione, comitante fidelium populo, cani solent, indulgebant ut ad morem locorum religiosi sodales se accommodarent. Insuper ut huiusmodi ordinatio omnino exsecutioni mandaretur, iidem legislatores patres iniunxerunt ministris provincialibus « ut in visitatione punirentur severe g·uardiani qui cantum nostrum ad modum saecularium deduxerint » (4). Parí cum severitate hoc ordinaverunt negotium patres legislatores an. 1884, qui statue– runt ut organa et harmonia in ecclesiis nostris non paroeciali– bus non nisi debita ministri generalis obtenta licentia haberi possent, neque per modum actus nisi ob graves causas « et ra- (1) Cf. Colleot. Franc., 1941, t. XI, p. 180 Notitia neorologioa conditoris mu– eei franoisoani, soilioet Ludovioi Antonii a Porrentruy reperitur in AOC, 1912, t. XXVIII, p. 251-254. (2) Cf. Pinacoteca dei PP. Cappuccini di Voltaggio, Genova, 1934; UMILE DA ÜAMUGNAN0, O.F.M.CAP,, Catalogo del 1nuseo p1·ovinoiale dei Minori Gappuooini di Bologna, Bologna, 1988. (3) Cf. BC, t. X, p. 98. (4) 01·dinationes et decisiones, p. 849 sq., n. 45.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz