BCCCAP00000000000000000000761

DE ARTE ET MUSICA 405 laicus Richardus a Panormo (1781-1871) maius ecclesiae nostrae Panormitanae altare affabre sculpsit (1). .Olemens a Gradara (1823- 1906), provinciaé Picenae alumnus, 41 vitrearum laminarum seriem confecit, easque aflabre vermiculato seu tesselato opere necnon peculiaris atque proprii omnino ingenii artificio expolivit (2). Marius a, Troyes, sodalis provinciae Parisiensis, operibns xylo– graphicis · S. Francisci Assisiensis vitam expressit, eiusque opera in expositione Parisiensi an. 1937 publicumplausum meruerunt (3). 365. - Septimo a S. Francisco nato recurrente saeculo (1881-82), aliqui provinciarum Galliae sodales egregiam S~rapbicí Patris adgressi sunt biograpbiam conficere (4); ad quam quidem editio~ nem parandam Ludovicus Antonius a Porrentruy (1835-1912) multa et pretiosa monumenta a:ffabre confecta collegit et in or– dinem digessit. Peracta autem an. 1884 editione, utile ac delec•• tabile visum est opera iam collecta servare. Et revera, novis ac– cessionibus aucta, Massiliae prope coenobium huiusmodi franci– scana monumenta, ad S. Franciscum eiusque tres Ordines spec– tantia simul colliguntur,. atque interim instauratur quoddam ve– luti museum (5). Saeviente deinde persecutione in Gama an. 1901, etsi non omnia, pretiosiora tamen custodiri potuerunt, quae pau– latim anuis insequentibus ad Urbem translata sunt, donec an. 1912 museum instaurari potuit prope Ouriam Ordinis generalero. Sed novis monumentornm acquisitionibus augescentibus, aliisque de causis, museum franciscanum Assisium transfertur, ac die 29 novembris an. 1928 ibique solemniter inauguratur. Mnseum igitur constituunt collecta artis mon:umenta, quae vitam fran– ciscanam quoquo modo illustrant; porro res et instrumenta ibi conservata et publice exposita ad numerum circiter 20.000 pertingunt, quae ad multas speótant artes, nimitum, pictu– ram, sculpturam, tabulas aere cusas, figuras nimio pictas, :fictilia, encausta, picturas textiles, et ita humsmodi alía; Animadverten- (1) Of. ANTONINO DA CASTELLAMMAREl, op. cit., t. IV, p. 333-337. (2) Cf. BERNADINO DA LAPEDONA, Il P. Clemente da Gradara e i BUOÍ vetri gra- jitti, in L' Italia Franc., 1937, t. XII, p. 173 sq. (3) Cf. Golleot: Frano., 1942, t . XII, p. 132. , (4) Vide Bttpra, p. 368 sq. (5) Cf. Inaugu,·atio .musei francieoani Ordini8 IIOBfri Aeeieii, in AOC, 1929, t. XLV, p. 9-17; E. SCHNEIDER L-, m,isée franciecain d'ÁBBiBe, in . Les Amis de S. Frany'ÍB, 1937, t. III, p. 131 sq.; GIUSEPP!n DA BRA, Il 1ntt860 dei Gapp,wcini in .Assisi, in L' Italia Franc., 1946, t. XXI, p. 238 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz