BCCCAP00000000000000000000761
402 SECTIO V ; DE ACTIONE SCIENTIFICA ex:aedificare oporteret; quae tamen fabricationes ob simplicitatem et paupertatem Regula seraphica et constitutionibus praescriptas neque sumptuosae neque nimia arte factae esse poterant. Missos igitur facimus illos qui nostris aedificandis domunculis et sacris aedibus tantummodo excelluerunt, sive laicos sive sacerdotes. Inter structores seu fabros caementarios in Sicilia commemo– ratur Josephus a Termini (t 1779), qui in exstructione palatii panormitani vulgo dicti R . ..Albergo dei poveri dextere laboravit ; ítem Felix a Panormo (t 1824), qui Petri ítem a Panormo (t 1799) consociata opera, unus fuit e praecipuis architectis in metropo– litano Panormi templo instaurando (1781-1801) (1). Michael a Petra (t 1803), qui religiosum habitum in coenobio Maioricensi induerat an. 1755, a peritis in arte viris uti insignis architectus laudatur, quippe qui ecclesiam nostram Maioricensem affabre an. 1770 ipsemet exaedificavit (2) ; Dominicus a Potrés (t 1811) ,, provinciae Valentinae alumnus, potissimum in Columbia artem architecturae exercuit, quippe qui in civitate Bogotá ecclesiam cathedralem, acquaeductum, valetudinarium a S. J oanne de Deo nuncupatum, aliaque aedificia exstruxit vel eorum fabricae prae– fuit, eius tamen opus praecipuum est sacra aedes de Ohiquin– quirá dicta quinque alis constans (3) ; iam laudatus Bernardus M. (Jackel) tum Mexicum tum Peruviam adscitur pro templis aedi– ficandis (4). Archangelus a Tarracone (t 1855) claros quoque exsti– tit architecturae cultor (5) ; Franciscus Xaverius (Marchetti) a Genua (t 1861) ecclesiae cathedralis civitatis Bobbio fabricam an. 1849 moderatus est (6). Maiorem nihilominus laudem assecu– tus est uti architectus et describendi arte peritus Franciscus, Maria a Vicenza (1804-1880), qui non panca opera miro artificio, exstruxit, ínter quae sane eminet amplum et magnificium Per– nambuci in Brasilia templum Virigini Mariae dicatum (7). (1) Of. ANTONINO DA CASTELLAMMARE, op. cit., p. IV, p. 193 sq., 196. (2 ) Of. Estudios Franciscanos, 1920, t. XXV, 'P· 374-375. (3) Cf. EUGENIO DE Y ALENCIA, op. cit., p. 417. (4) Cf. EDUARDUS ALENCONIENSIS, op. cit. p . 67, nota 2. (5) Cf. BASILI DE RuBI, Nem·ologi dels cap1dxins de Oatalunya i Balea1•s, p. 23,, Barcelona, 1945. (6) Of. FRANCESCO SA VERIO MOLFINO, I Cappuccini genovesi, t. I , p. 312,, Genova, 1912. (7) Of. G. ZANELLA, Un Oapp1iccino arohitetto illmtre, in L'Italia Franc., 1931,, t. VI, p. 405 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz