BCCCAP00000000000000000000761
376 SEOTIO V : DE A.CTIONE SOIENTIFIOA Melitae suscepit, quique postea ad :fidem conversus et episcopus. consecratus ecclesias Melitensem et Atheniensem gubernavit at– qne martyrii palma decoratus est; quamquam auctor suum pro– positum meritis honoribus et laudibus sanctum episcopum e:ffe– rendi non celat, labori tamen non pepercit ut quaecumque vel historia vel commenticia narratio de hoc sancto viro reliquerunt ita colligat et diiudicet ut nihil amplius desiderari possit hac in re (1). Bonaventura a Sorrento dioeceseon Apuliae varias vi– cissitudines illustrare aggressus est, multasque notitias collegit et vulgavit de praesulibus, templis, sacellis, virisque sanctimo– nia, scientia aliove titulo illustribus (2) ; Samuel (Nicosia) a Ohia– ramonte (t 1910), « doctissimus ornatusque scriptor multa opera edidit » (3), scilicet vitam S. Viti secundum criticae et histori– cae artis exigentias perquisivit et descripsit (4); potissimum vero egregio quodam opere ut rationalismo grassanti validum oppo– neret aggerem, personam et actionem S. Praecnrsoris Domini descripsit atque explicavit, per tria volumina ex ordine agens de vita privata, de vita publica et de cultu, quem post illius. obitum ecclesia S. Joanni Baptistae per orbem totum tribuit (5). 343. Duo alumni provinciae Aragoniae inter cultores histo– riae ecclesiasticae apud Hispanos curn laude recensentur, nimi– rum Lambertus a Zaragoza (t 1785) historiam ecclesiae Arago– niensis aggressus est enarrare, et quamvis non raro ob nimium studium glorias suae regionis celebrandi traditionibus facile adhae– serit, personali tamen monumentorum pervestigatione multa ad ecclesias illustrandas collegit atque earundem praesulum vitas (1) Conipo11imento storico, o sia acoolta di vai·ie notizie pl'ofa110-Bacre del proto Prt• blio di S. L1wa (Aot. 28, 7) 1 toccanti la condotta del medesimo pi·i?na ge11tile, indi dal– l' Apostolo S. Paolo oonvsrtito ed ordinato primo Pesoovo di Malta, d'onde passo a go– vernare l' Ateniense Ohiesa e vi patt glorioso ma,·tirio (Martyr. .Rom. 21 ian.), Messina, 1775, Iterum prodiit, Malta, 1776, sed aliqnantulnm mntatnm et diminntum. (2) Apulia Bacra. La diocesi di ·Sansevero. Oenni storici dalla fondazione di San– severo ai giorni nostri oon Prol1¿9ione BU l'ApuUa oivile e sacra, t. I, Napoli, 1900; - Ápulia sacra. La diocesi di Sansr:vei·o e le alt1·e diocesí pugliesi, t. II, Napoli, 1902. ldem antea argnmentnm traotaverat oomparate ad snam patriam oivitatem: Sor•· rento illi¿stre. Epito1ne della storia soi·rentina, S. Agnello di Sorrento, 1877. (3) Of. AOO, uno, t XXVI, p . 371. (4) Vita del gloi·ioso San Vito martire raccolta ed illustrata, Ragusa, 1892, (5) San Giovanni Battista studiato nella sua vita, nel s1io mínistero, e ,1el Ctblto– che gli p1·esta l11 .Chiesa, 3 voll., Ragnsa, 1892.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz