BCCCAP00000000000000000000761
374 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA \ terum scriptorem a:fferre possumus, qui insuper divulgationem potius quam opus a semetipsis excogitatum effecerunt. Angelicus a Vindobona, provinciae Austriae alumnus, inde– fatigato labore tabulas chronologicas compegit, quibus facili me– tbodo docetur quomodo Epacta vetus in Epactam Gregorianam convertenda sit, necnon modus vitandi excessum unius diei, qui secundum eruditorum sententiam singulis elapsis annis post cor– rectionem kalendarii gregorianam reperitur; demum ídem alias exstruxit tabulas, quae kalendarium perpetuum exhibent (1). Cle– mens a Moretta, Pernambuci in Brasilia missionarius apostoli– cus et provinciae Pedemontii sodalis, lingua lusitana tabulas chronologicas praecipuorum eventuum excerpsit et edidit histo– riae ecclesiasticae, nimirum series ponti:ficum et conciliorum, im– peratorum et Lusitaniae regum, haereseon et ita porro (2). Fran– ciscus Xaverius autem a Los Arcos (1745-1812) excursus fecit historicos, raptim pertractans de historia con ciliorum ; argumen– tum operis ciare in ipso titulo, qui in nota exscribitur, conti– netur (3). Beniamin a Varsavia, Polonorum minister provincia– lis, opus germanice compositum a J. K. Wietz et P. Bohmann de historia Ordinum et Oongregationum religiosarum polonice vertit et tribus voluminibus edidit (4); Xystus vero a Pisis in– dicem copiosissimum historiae ecclesiasticae a card. J. Hergen– roether compositae et ab E. Rosai S. J., in italicum semonem versae, composuit et an. 1923 in vulgus protulit (5); Bernardi– uus a Palma Arborea (t 1925) breves notitias omniun Martyro– logii Romani sanctorum colligere studuit, et sex priora volumina (1) Cale11darimn tabu.lis instructumi et illustratmn, qiiarmn, ope onmes qiiaestiones • quae ad calendai·iuin pertinent, facili methodo e11odant1ir, Neapoli, 1806. (2) Resumo das tabMs clwonologicas dos svmmos Romanos Pontífices, dos impera– a01·es Romanos, e Beis de Po,·tugal, dos santoe Padres, Instituidores de Ordenes ,·eli– giosas, das p,•incipales he1·esias, e dos concilios generales, Lisboa, 1813. (3) .AnálisiB de los tres concilios Apostólicos y i,einte concilios genera.les; los Pon– t~fices qne los 01'dena1·on, las principales actas que se establecieron, loe Padres que 11, ellos asistieron, el año en que se celebraron, las heregías que se condenaron, les Prínci– pes que entonces reina1·on, Mndri d, 1782. (4) En titulus látinus: Bre,1ie historica na,rratio, cong1·egationunt religiosarmn utriusque sexns cum Ordinibns equeetrib11e et ineigniis societatuni, edita in lingua yer– manioa a J. K. Wietz et Petro Bohma11n Pragae (in Bohemia) cum i1naginibus Mlo1·a tis (an110 1821) ve1·sa in linguam, polonam et mwta desel'iptionib11e noviter exortorum 01·din11111 011111 declarationibne generalibne et imaginibns novíe, Varsaviae, 1848-49. (5) Cf. AOC, 1944, t. XL, p. 107.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz