BCCCAP00000000000000000000761
372 SEOTIO V : DE AOTIONE SOIENTIFIO.A. cescana (1). Speciali cum cura personam Jacobae a Septemsoliis illustravit atque monographia eidem piae feminae dicata bis in lucero edita est (2). Sed opus prínceps, quod solnm inter eximios cultores historiae franciscanae auctorem collocaret, est editio critica legendarum vitae S. Francisci a Thoma Oelanensi com– positarum, uno ore ab omnibus laudata ob accuratam textuum recognitionem e variis codicibus comparate restitutam atque ob erudita prolegomena, ubi de persona et scriptis Thomae Oela– nensis disseritur (3). Ubaldus Alenconiensis (t 1927), ardenti amore Ordinem prosecutus est, atque multas vulgavit mono– graphias tum in ephemeridibus tum separatim, ut doctrinam et historiam notam faceret. Has inter memorare iuvat disserta– tionem de spiritu franciscano, cuius natura et essentia, secun– dum ipsum, esset paupertas seraphica (4); insuper praelectiones quas an. 1916 in Instituto Oatholico Parisiensi habuit (5). Is etsi magnum opus systematicum non scripserit, multum tamen con– tulit ad rerum franciscalium notitiam divulgandam (6). Gratianus a Parisiis post diuturuum et indefessum laborem typis edidit opus grave summa dilig:entia compositum circa pri– mordia ·et Ordinis franciscalis progressum usque ad annum 1318; sagaci indicio argumenta exponit, suo proprio acumine res sin– gulas perpendit, et saepe quaestiones intrfoatas illius aevi nova quasi luce perfundit; quam ob rem hoc suo opere omni laude digno honestam sibi sedem ínter cultores historiae franciscanae comparavit (7). Etiam Renatus a Nantes (t 1921), eiusdem pro– vinciae Parisiensis alumnus, franeiscanam historiam excoluit, (1) Cf. JEAN DE Drnu, Le Rév.1ne Pere Éaouard d' .Alen9on, in Él1idee F1·anc., 1928, t . XL, p. 387 sq., 583 sq. (2) « F1·ere Jacq1ieline ». Recherches historiqueB su1· .facqueline de Settesoli Vaniie .de S. Fran11ois, Paris 1899, et 1927. (3) S. Francisci Assisiensis vita et ntiracula, additis opueculie litnrgicie, auctore .F1·. Thonia de Gelano, Romae, 1904. - Cetera Eduardi Alenconiensis sc1·ipta cf. in AOC, 1929, t. XLV, p. 22 s,q.; JEAN DE Drnu, loe. cit. (4) L'i'lme f1·anciscaine, Paris, 1912; 2 ed., 1913. Cf. A1·chivunt Frnno. Hiet., 1915, t. VIII, 'p. 448-466, 467-481. Antonina de Sérent et Leo Bracaloni, 0.F.M., ·singulis dessel'tationibus hic editis sententiam Ubaldi labefactare conantnr. (5) Le9one d'histoire f1·anciecaine, Paris, 1918. (6) Cf. AOC, 1927, t. XLIII, p. 267-268. (7) BiBtoire de la fondation et de l'évollition de l' 01·dre des Fret·es Mineure aii .XIIJ' siecle, Paris, 1928. E:x:stat etiam versio hispanica, Buenos Aires, 1948.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz