BCCCAP00000000000000000000761
366 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA 333. Bonifatius a Nizza (t 1812), provinciae Romanae alumnus et minister, qui ab an. 1786 usque ad annum 1808- apud Curiam Romanam causas beatificationis et canonisationis pertractabat, vitas etiam descripsit viroruin illustrium qui ol> sua praeclara merita ad dignitates ecclesiasticas promoti sunt vel illas recnsarunt, easque biographias artifices A.lexius JYio– chetti et A.loisius Cunego imaginibus aere cusis exornarunt. Opus duas partes complectitur, quarum prima 41 refert religio– sos sodales ad illas dignitates evectos; altera autem alios decem recenset, qui illis se abdicarunt. Auctor revera in primis « ad excitamentum virtutis » adlaborabat, sed ad defensionem quoque sui seraphici Instituti, quod eo tempore sic dicti illuminismi sectatores parvi seu flocci faciebant (1). Post dimidium fere saeculum aliqui Ordinis sodales recogni– tioni operis Bonifatii a Nizza operam navarnnt. In primis Pla– cidus (Bacco) a Giaveno (t 1879), provinciae Pedemontii alumnus, et disciplina.e llistoricae cultor peritissimus, fontes histoiicos perquisivit ut notitias ibi relatas emendaret, si opus esset, et locupletaret; deinde generalis definitor Michael A.ngelus a Ros– siglione (t 1869), provinciae Genuensis sodalis, textnm emen– davit et in ordinem digessit mtiltis e suo penu compositis :: postulator vero generalis Carolus Felix a Mediolano (t 1861), provinciae Romanae socius, ut typis opus recognitum manda– retur ipse curavit, quod in tres partes dist ribuitur; prima quidem eosdem 41 religiosos recenset, qui in prima parte operis Boni– fatii inveniuntur ; altera autem refert 29 alios praeclaros viros, qui ab anno 1804 usque ad annnm 1850 ad easdem dignitates ecclesiasticas evecti sunt; tertia denique complet argumentum in secunda parte libri Bonifatii expositum, et numerus eorum qui dignitates renuernnt acceptare ad numerum 32 pertingit. Fontes historici e quibus traditae notitiae hauriuntur, non af– feruntur singillatim ; ratio autem dicendi pertinet ad apologiam et ad pietatem fovendam (2). Imagines incisae sunt eaedem in (1) Riti-atti degli uoniini illlistri dell'Istituto de' Minori Cappucoini promossi o, destinati a dignita eoolesiastiohe, Roma, 1804; - Rit1·atti. .. p1·onwssi a dignita eccle-– siastiehe da' 1nedesimi riousate. Parte seoonda, Roma, 1804. Utraque p ara in unico volnmine invenitur colligata, sed unaquaeque suam habet paginarum numera-– tionem, (2) Cenni biogrnfioi a ritratti di Padri illustri dell' Oi·dine Cappuocino sublimati– alle dignita eoolesiastiohe dal 1581 al :1804, t. I, Roma, 1850; - Cenni biografioi e
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz