BCCCAP00000000000000000000761
DE STUDIIS BIOGRA.PHICIS 365 Ernestus M. a Beaulieu, sanctorum ac beatorum notitias bio– ,graphicas tradidit, ut sanctitatem, quae in Ordine semper fl.o– ruit, commemoraret, occasionem nactus quarti acti saeculi ab eo •Condito (1). Postea Oonstantius a Pélissanne legendam sic ab eo •dictam auream Ordi:1iis Fr. Min. Oapuccinorum gallice compo– .suit, quae quadraginta tres breves biographiás eorum qui vol– ventibus annis sanctitate enituerunt, quorumque virtutes iam solemniter ab ecclesia sunt approbatae vel saltero mox appro– batum iri speratur. Auctor genere dicendi utitur simplici et .accepto, atque brevitat.i consulens, quidquid disquisitionis sapo– rem prae se ferre potest, consulto vitat. Oum opus spirituali .animarum aedi:ficationi destinetur, methodum adhibitam ineptam non iudicamus. Singulae biograhiae una aut pluribus illustra– tionibus ornantur (2). 1! 1 ranciscus a Vicenza veluti brevia1·ium .sanctorum ac beatorum scripsit secundum ordinem ac liturgici breviarii lectionum spiritum, praes·ertim in clericorum et fra– ,trum laicorum utilitatem (3). Prudentius autem a Salvatierra lineamenta quaedam biographica' unicuique sancto vel beato magis propria concinne descripsit ; cum vero fulcimina biogra– phiarum fontes inediti non sint, nihil mirum quod in eis novae notitiae non reperiantur. Verumtamen si cultores historiae ine– ditas notitias non inveniunt, cultores pulchritudinis litterariae .arguta, fluida, vivida dicendi ratione suavia oblectamenta per-. cipient. Pro unoquoque sancto aut beato, ceteris omissis, pro– prietates rnagis characteristicae in riledium proferuntur. Facilis ,et amoena lectura nobiles cogitationes et efficacia desideria gi– gnit, quae ad altiora animum excitant. Huiusmodi libri lectio aeque commendari potest ut lectio spiritualis et ut lectio litte-· raria. Auctor ,egregie utile dulci miscuit. Quandoque momenta -et circumstantias arti:ficiose creat, at haec realitati adeo consona .apparent, ut nullam narrationi violentiam ingerant (4). (1) L a Baintetef dauB 1-'0rd,·e dea Fr<Jl'CB MineurB Oapuo_inB,. in Líber MemorialiB 1 p. 231-284, Roma., 1928. - Memora.ri etia.m potest Albitm Seraji,co editum occa– ·,sione VII centenarii ab obitn S. Fra.ncisoi, qnod conth1et ·imagines omnium sa.nc – torum a.o beatorum totius Ordinis fra.nciscalis secundnm lectiones contractas bre• viarii descriptas. (2) La légende do1·ée des Oapiwins, -Paria, 1932. Cf. Oollect. Frano., 1934, t. IV, p. 424-425. (3) Santi e beati deil10rdine dei Frati Minori Oappuccitii, Assisi, 1935. (4) Las grandes figuras Capuchinas, t. I, Semblanzas de Santos, Santiago' de Chile, 1936. Cf. Colleot. Fmnc., 1936, t. VI, p. 616.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz