BCCCAP00000000000000000000761

364 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA fertur. Mens est series tantum seu biographiarum collectiones– recensere, quae hoc temporis spatio prodierunt variis linguis exaratae. 332. - Sex volumina sic dicti legendarii Gabrielis a Modi– gliana, opus inchoatum, quod Bonaventura ab Imola prosecutus. est, hujus periodi sub initium in lucero prolata sunt; sed de eorum natura, iam actum est alio loco (1). Pius ac fertilis hagio– graphus benedictinus Petrus Lechner (t 1874), quodam fratre nostro rogante, sanctorum, beatorum ac venerabilium Ordinis nostri res gestas descripsit ut animum ad pietatem narratis. eorum exemplis moveret; notitiae autem desumuntur tum ex. causis actis seu processibus canonicis tum ex iam editjs biogra– phiis (2). Item Antoninus a Reschio (t 1904) breve vitae com– pendium sanctorum ac beatorum scripsit ,secundum liturgici anni ordinem, ita ut eorum diei festi in pervigilio ad illos religiose invocandos libellus fructuose legi posset (3) ; idemque prosecu– tus est propositum Jesualdus ab Houten, lingua neerlandica utens (4). Post ipsos Oassianus Neuner ab Oberleutasch opu– sculum biographicum exaravit, VII recurrente saeculo a S. Pa– tris Francisci obitu, in quod summarias biographicas virorum sanctimonia celebrium notitias inseruit, chronologice secundum anni dies quibus vitam hanc mortalem clauserunt distributas (5). Porro Marcus a Vortum has germanicas biographias a Oassiano Neuner compositas neerlandice reddidit, desiderio ductus tum cognitionem accuratiorem aliis tradendi, tum benevolentiam gentis indifferentis captandi atque ad imitandum S. Patrem Franciscum sive in religione franciscana sive in saeculo infla– mandi; editio autem neerlandica miri:fice exhibetur illustrata a M. Bosch van Drakenstein, et vere splendida apparet (6). (1) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Historia generalis. Pars II, t. I, p. 460. (2) Leben der Reiligen aus dem 0i·den der Kap1iziner, 3 voll., Münohen, 1863-1865. (3) Brevi letture della vita dei beati e santi dei Minori Cappuocini, Assisi, 1904.. (4) St. Franoisous bloemen geplukt in den hof der Capucijnen Oi·de, Helmond, 1911 ; 2 ed., Eindhoven, 1924. (5) Wahre Franziskuskinder. Züge aus dem Leben der Heiligen, Seligen 1md Ehrwü1·digen des Kapuzine1·ordens, lnnsbrnck, 1926. Exstat qnoqne versio hnngarica, Bndapest, 1927. (6) Echte Kindm·en van St. Franciscus, Schetsen uit het leveii der Heiligen, Zali– gen en Eerbiedigen van de 0-rde der Minderbroeders-Capucijnen, Rijswijk, (1932 ve1 1933). Cf. Collect. Fmno., 1936, t. VI, p. 309 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz