BCCCAP00000000000000000000761
:336 SECTIO V : DE ACTlONE SCIENTIFICA 307. - Huiusmodi historiae florescentia studia procul dubio ,a,nimos superiorum impulere ad iuvenilia ingenia in illis pro Ordinis ornamento exercenda. Reapse minister generalis Ber– nardus ab Andermatt ab an. 1885 peroptabat ut hi quibus eru– ,ditionis et scientiae t alenta Deus commiserat, maxime adlabo– Tarent ad historiam sive localem sive provincialem sive gene– ralero conquirendam et exponendam (1); die 12 martii an. 1904 nistoriam missionum scribendam esse praeceperat, et die 15 decembris eiusdem anni litteris circularibus universos provin– •Cia,rum moderatores adhortatus est, ut in sua quisque provincia .sacerdotem idoneum deputarent, qui fastos eiusdem apte expo– neret ad normam critices artis historicae, ita ut exinde totius ·Ordinis historia con:ficeretur. « Appropinquat - aiebat ipse - novum nostrae reformationis centenarium (1928). Gratissimum -ergo etiam ex parte unicuique nostrum esset praesto habere totius Ordinis historiam solidis innitentem documentis, non uimis extensam, sed tamen sufficientem ad eius primordia, in– -crementa actionemque religiosam, socialem ac scienti:ficam ad -nostra usque tempora illust randa » (2). Postquam in recognitione constitutionum an. 1909 historia ecclesiastica inter disciplinas -curriculi studiorum inserta est (3), moderatores generales adhor– tantur professores, ut suis in praelectionibus historiam Ordinis nullatenus negligan t exponendam (4) ; tandem constitutiones . an. 1925 approbatae statuunt ut historia franciscalis separatim in scholis tradatur (5). In comitiis generalibus an. 1920 Venan– tius a Lisle-en-Rigault patribus capitularibus ad suum successo– rem eligendum congregatis optata Bernardi ab Andermatt quod ad historiam Ordinis evulgandam spectat, enixe commendavit (6). 308. - Tametsi illa Bernardi ab Andermatt propoposita et mandata non statim exsecuti sint religiosi sodales, alacriter tamen primos labores iidem adgressi sunt. Antesignanus et magíster studiorum circa historiam Ordinis scienti:fice pervesti- (1) AOO, 1884-85, t . I , p. 173. (2) AOO, 1905, t. XXI, p. 15. Statnit insnper nt moderatores provinciarnm -certiorem faoerent ministram generalem de depntatione facta. (3) Of. Oonstitutiones an. 1909, n. 170. (4) Cf. PACIFICUS A SEGGIA.NO , in AOC, 1912, t. XXVIII, p. 330 j VEN.A.NTIUB .A LISLE·EN-RIGAULT (die 6 ian, 1920) 1 in AOC, 1920, t. XXXVI, p. 62. (5) Oonatitutiones an. i 925, n. 186. (6) AOC, 1920, t. XXXVI, p. 176.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz