BCCCAP00000000000000000000761
334 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFICA tate, dictanto tamen potuit continuationem Annalium exse– rere (1); ad opus vero per:ficiendnm valido auxilio usus est Ae– gidii a Mediolano (1836-1892), qui non solum ab an. 1870 edi– tionem commentarii periodici .Annati Francescani inchoaverat. et moderabatur, sed « quidquid in decorem Ordinis anteactis sicut et nostris temporíbus vertebat, pervetustas nempe anti– quorum nostrorum patrum incisas imagines et libros et docu– ruenta et manuscripta, diligentissime conquirebat et filiali pro – sequebatur affectu » (2). Item alius operis socius Veranus a Olie– villy (1838-1895), provinciae Parisiensis alumnus, qui et a se– cretis tune erat apud procuratorem generalem, peramantissimum rerum Ordinis inquisitorem se praebuerat, et tum tabularia ar– chivorum tum franciscanae historiae monumenta pedetentim invisere, ordinare et colligere maxime cordi habuit (3); nobis. autem non constat quasnam in Annaliwm continuatione partes. haubuerit. His igitur consociati laboris adiutoribus, sub riomine Pere– grini a Forn, prodierunt in lucero an. 1882-1885 qnatuor volu– mina italice exarata atque :figuris illustrata, quae Annales Or– dinis persequuntur ab anno 1633 usque ad annum 1725. Verum- . tamen potius quam Ordinis historiam, haec volumina continent ve]uti spicilegium quoddam biographiarum, additis quibusdam maioris momenti eventibus; omnes fere notitiae excerptae sunt ex manuscriptis ab Aegidio Mediolanensi in publico tabulario status Mediolani reper tis (4). In fronte primi voluminis invenitur elenchus fontium historicorum, qui amplius ad marginem pagi– narum non afferuntur. Opus italice scriptum est et eleganter· editum, sed absque sufficientí acumine critico ; niagis ad pie– tatem alendam quam ad scientiam, ad aedi:ficationem magis. quam ad seriam eruditionem aptum: nihilominus utcumque utile (5). Peregrinus ipse, antequam volumen quartum obsolve– retur, e vita migravít. (1) Cf, A00, 1884-85, t. I, p. 236-238 j DONATO DA 8. GIOYANNI IN PERSICETO,. op. oit., p. 351 361, n. 1382-1419. (2) Cf. AOC, 1892 1 t. VIII, p. 94-96; ILARINO DA MILANO, Biblioteoa dei Frati Min. Oappuocini di Lonibaraia, p. 88, n. 530-532, Fireni;e, 1837. (3) Cf. AOü, 1895, t . XI, p. 158-15!1. (4) Annali dell'O1·dine dei Frati Minori Cappuccini, 4 voll., Milano, 1882-1883. Cf. AOC, 1905, t. XXI, p. 57. . (5) Cf. Scoperta di nianosoritti intereaaanti tiitto l'0rdine Cappuocino, in Annali,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz