BCCCAP00000000000000000000761
DE DISCIPLINIS T.HEOLOGICIS ·JllT PHILOSOPHICIS 327 gavit(l); antea autem ipsemet momentum atque praestantiam philosophiae rosminianae propugnaverat, quam cnrsui philÓso– phico a M. Liberatore, S. J., composito et in scholis commuµi– ter tradito anteponebat (2). Item cultor philosophiae rosminianae ,exstitit Oyprianus Poggi a Piacenza (1831-1908) in opere quod ínter certantes an. 1882 primas tulit (3). E contrario, Joannes M. (Viggiano) a Potenza (t 1887), se praebuit strenuum philoso– phiae scholasticae assertorem et encyclicae Leonis XIII ..Aeterni Patris sollertem propagatorem, atque tractatuni simplicem ethi– ,ces publice edidit, disserens de o:fficiis hominum (4). 301. _:_ Renascentibus autem sub finem saeculi XIX philo– sophiae scholasticae studiis, duce et magistro doctore Angelico S. Thoma Aquinate, aliqui Ordinis scriptores historicas disser– .tationes ediderunt, ut ostenderent quod, Sedis apostolicae et praesertim Leonis XIII (.Aeterni Patris, 4 aug. 1879) praeceptio– nibus minime refragantibus, tam professores quam discipuli po– terant in suis praelectionibus doctores scholae franciscanae sequi -et propugnare (5). !taque Prosperus a Martigné (1843-1901), qui diu sodalibus suae provinciae Parisiensis disciplinas philosophi– cas tradiderat, reflorescenti philosophiae scholasticae validum attulit emolumentum, de praecipuis magistris Ordinis franci– scalis disserens deque doctrinis ab eisdem expositis comparate .ad aliorum scholasticorum sententias (6) .. Pariter Evangelista a S. Béat (1864-1905), provinciae Tolosanae alumnus, idem argu 0 mentum prosecutns est atque demonstrare nititur seraphico <loctori S. Bonaventurae adiudicandum esse titulum praecellen– tis scholae franciscanae magistri, eiusdemque doctrinam non (1) Smito delle lezioni di filo8ofia fatte nell'archiginna8ÍO del convento di Fe1"»W ,Z'anno scolastico 1860-61, Luooa, 1862. (2) Sull'i11seg11ame11to della fifoqofia rosminiana. Lettei::a, Luooa, 1854. (3) Opus nomine baptismi Claudii Poggi editum ita insoribitur : ll pensiero _/iloBojico ne' Buoi ,·apporti colla cittilta e nio,·alita italiana nell'epooa mode,·na, Firenze, 1884. Cf. A. BONOMI 1 Elogio del Pi•of• . Poggi, Rovereto, 1909. (4) Dei diritti e dei doveri degli uomini. Ti·attato elementare di etica, ovve,·o filo– .sofia m01·ale 1 Napoli, 1882. Vide suprn, p. 289. (5) Vide suprn, p. 290.. (6) La scolastique et les traditions franoiscaines, . París, 1888. Maior operis parH, ,qnae iam in ephemeride Reviie des Soienées éolesiastiques (1884-1885) vulgata füerat, ,italioe vertitur ab Aloisio a Piedelama, O.F.M.Ref. (Asaisi, 1887). Cf. AOC, 1902, t. XVIII, p. 157-158. .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz