BCCCAP00000000000000000000761

304 SECTIO V : DE ACTIONE SCIENTIFIOA ut primum ex8cribat textum Vulgatae, dein textum Academiae Clementinae, et tertio textum italicum versibus compositum a .Joanne Petro Riva, O.R.S.; tandem multas ipse addit adnota- tiones et notitias (1). Item Fidelis (Ballarini) a Tortona ad pie– tatem et devotionem promovendam in sermonem italicum vertit latinam Psalmoritm versionem a Pat.rihus Parisiensibus factam, .apponens etiam versionem Vulgatae addensque unicuique Psal– mo piam aliqnam precationem (2). Hisce nostris diebus alii duo praeclari sacrorum bibliorum interpretes versionumque editores recensentur; Miclui,el (Hetze– nauer) a Zell editionem Vulgatam « ex ipsis exemplaribus Va– ticanis collatis n critice vulgavit; atque apud viros doctos optimam ;assecutus est laudem (3); insuper Novum Testamentum graece et latine typis mandavit (4). Oonstantinus (Rosch) ab Eise.nharz inclaruit praesertim ob suam sollertiam in libris sacris germa– nice vertendis, siquidem eius versio Novi Testamenti optima -inter orones edicitur, quae ab anno 1921 ad annum 1940 saepius 23 vicibus prodiit, cuiusque plura quam 1.000.000 exemplariorum .sunt divendita; praeter hanc vero integram Novi Testamenti versionem, is alias quoque singulorum librorum pericopas seu partes germanice reddidit (5). Michael ab Esplugas (1870-1934) optime meritus est, de studiis biblicis, quippe quod eius consilio -et opera constituta est societas Fundaci6 Bíblica Catalana nun– cupata ad perpolitam Scripturae sacrae e textu originali ver– ,sionem con:ficiendam in linguam catalaunicam (6). Addendae sunt etiam aliquae saltem versiones recentiores in linguas vernacnlas. Bernardos (D'Andrea) a Neapoli versibus italicis reddidi.t Oantic'wm canticorttrn (5 ed., Napoli, 1881); Vi– talis a Westcapelle in linguam punjabensem transtulit quatuor Evangelia (Labore, s. a.); Angelus a Ronciglione sanctum Jesu Ohristi Evangeliiim et Actus Apostolorum vertit in linguam ghe'ez (1) Cf. L'Ecclesiaste di Salonione secondo la ,mova versione fatta sull'ebreo da' PP. Capucoini della societa Ole,iientina di I'arigi, Milano, 1773; Saggio sopra il libro . di Giobbe secondo la ,mova versio11e fatta suU'ebreo, Milano, 177 4. (2) Cf. Volga1·i.zzamento de' Salmi in prosa italiana aecondo la nuova versione fatta . suU'ebreo, eco. Opera ascetico-niorale, Torino, 1779. (3) Cf. AOC, 1928, t. XLIV, p. 242, (4) Cf. AOC, 1928, t. XLIV, p. 241. (5) Cf. AOC, 1944, t. LX, p. 108 sq. (6) Cf• .A.OC , 1935, t. LI, p. 2'113.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz